 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LOIKAVENSIS*
TERRITORIO SEIUNCTO CIVILIS REGIONIS QUAM KAYAH VOCANT A
DIOECESI TAUNGGYIENSI NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR LOIKAVENSIS APPELLANDA
Catholica Ecclesia, Deo opitulante, in omni iam floret vigetque orbe terrarum
; quapropter identidem novae constituuntur feliciter Ecclesiae novensilesque
communitates quae simul huius ubertatis sunt indicia simul copiosioris proventus
incitamenta. Has propter causas, iis quorum interest consentientibus, de
consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium negotiis
Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositorum,
Apostolica Nostra usi auctoritate, quae sequuntur iubemus et statuimus. A
dioecesi Taunggyiensi territorium separamus regionis, quam indigenae Kayah
vocant et appellant ; quod territorium deinceps novam constituet dioecesim
Loikavensem cognominandam, iisdem quidem servatis finibus ipsius regionis quam
supra memoravimus. Noviter conditam dioecesim metropolitanae sedi Rangunensi
suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi
Rangunensis pro tempore subicimus. Novae sedis Episcopi cathedram in ecclesia
principi locamus urbis Loikavensis. Ad ea proinde explenda quae per has Litteras
iussimus Venerabilem Fratrem Petrum Biggio, in Bangladesa Apostolicum
Pro-Nuntium, legamus, factis facultatibus opportunis et necessariis etiam
subdelegandi quemvis virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re demum ad
exitum perducta documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem
pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide sedulo mittantur. Contrariis
rebus minime obsistentibus. Magna Nos tandem tenet spes fidelium hanc
communitatem celeriter fore adultam, uberem segetem, ipso adiuvante Domino,
effusuram eandemque inter gentes lucem futuram.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto decimo mensis Novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri undecimo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS Card. TOMKO Congr. pro
Gentium Evang. Praef. |
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Raphaël Varca, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 6, pp. 719-720
© Copyright 1988
- Libreria Editrice Vaticana
|