II
SECRETARIA STATUS
Art. 39 — Secretaria Status proxime iuvat Summum Pontificem in Eius supremo
munere exercendo.
Art. 40 — Eidem præest Cardinalis Secretarius Status. Duas sectiones ipsa
complectitur, nempe sectionem de generalibus negotiis sub directo
moderamine Substituti, adiuvante Assessore, et sectionem de rationibus cum
Civitatibus sub ductu proprii Secretarii, adiuvante Subsecretario. Huic
alteri sectioni adest cœtus Cardinalium et quorundam Episcoporum.
Sectio prior
Art. 41 — § 1. Ad priorem sectionem pertinet peculiari
modo operam navare expediendis negotiis, quæ Summi Pontificis cotidianum
servitium respiciunt; ea agere, quæ extra ordinariam Dicasteriorum Romanæ
Curiæ aliorumque Apostolicæ Sedis Institutorum competentiam tractanda
obveniant; rationes cum iisdem Dicasteriis fovere sine præiudicio eorum
autonomiæ et labores coordinare; Legatorum Sanctæ Sedis officium eorumque
operam, præsertim ad Ecclesias particulares quod attinet, moderari. Ipsius est
omnia explere, quæ Legatos Civitatum apud Sanctam Sedem respiciunt.
§ 2. Collatis consiliis cum aliis competentibus Dicasteriis,
eadem curat quæ Sanctæ Sedis præsentiam et navitatem apud Internationalia
Instituta respiciunt, firmo præscripto art. 46. Idem agit quod ad Institutiones
Internationales Catholicas pertinet.
Art. 42 — Eiusdem etiam est:
1°
componere et mittere Constitutiones Apostolicas, Litteras Decretales, Litteras
Apostolicas, Epistulas aliaque documenta a Summo Pontifice ipsi commissa;
2°
omnia explere acta quæ nominationes a Summo Pontifice peragendas vel probandas
respiciunt in Romana Curia in aliisque Institutis, e Sancta Sede pendentibus;
3°
custodire sigillum plumbeum et anulum Piscatoris.
Art. 43 — Ad hanc sectionem pariter pertinet:
1°
editionem curare actorum et documentorum publicorum Sanctæ Sedis in
commentario, quod inscribitur Acta Apostolicæ Sedis;
2°
officialia nuntia, quæ sive acta Summi Pontificis sive Sanctæ Sedis navitatem
respiciunt, publici facere iuris per peculiare officium sibi subiectum, vulgo Sala
Stampa appellatum;
3°
invigilare, collatis consiliis cum Altera Sectione, ephemeridi vulgo L'Osservatore
Romano appellatæ, Stationi Radiophonicæ Vaticanæ atque Centro
Televisifico Vaticano.
Art. 44 — Per Officium rationarii vulgo Statistica
appellatum colligit, ordine componit atque palam edit omnia indicia, ad
rationarii normas exarata, quæ Ecclesiæ universæ vitam per terrarum orbem
respiciunt.
Sectio altera
Art. 45 — Alterius sectionis de rationibus cum Civitatibus
peculiare munus est in ea incumbere, quæ cum rerum publicarum Moderatoribus
agenda sunt.
Art. 46 — Eidem competit:
1°
rationes præsertim diplomaticas cum Civitatibus aliisque publici iuris
societatibus fovere atque communia negotia tractare, ut bonum Ecclesiæ
civilisque societatis promoveatur, ope, si casus ferat, concordatorum aliarumque
huiusmodi conventionum, et ratione habita sententiæ Episcoporum cœtuum, quorum
intersit;
2°
apud Internationalia Instituta et conventus de indolis publicæ quæstionibus
Sanctæ Sedis partes gerere, collatis consiliis cum competentibus Romanæ Curiæ
Dicasteriis;
3°
agere, in propria laborum provincia, quæ ad Legatos Pontificios attinent.
Art. 47 — § 1. In peculiaribus rerum adiunctis, de mandato
Summi Pontificis, hæc sectio, collatis consiliis cum competentibus Curiæ
Romanæ Dicasteriis, ea explet quæ ad Ecclesiarum particularium provisionem
necnon ad earum earumque cœtuum constitutionem aut immutationem spectant.
§ 2. Ceteris in casibus, præsertim ubi regimen
concordatarium viget, eidem competit, firmo præscripto art. 78, ea absolvere,
quæ cum civilibus guberniis agenda sunt.
III
CONGREGATIONES
Congregatio de Doctrina Fidei
Art. 48 — Proprium Congregationis de Doctrina Fidei munus
est doctrinam de fide et moribus in universo catholico orbe promovere atque
tutari; proinde ipsi competunt ea, quæ hanc materiam quoquo modo attingunt.
Art. 49 — Munus promovendæ doctrinæ adimplens, ipsa
studia fovet ut fidei intellectus crescat ac novis quæstionibus ex scientiarum
humanive cultus progressu enatis responsio sub luce fidei præberi possit.
Art. 50 — Episcopis, sive singulis sive in cœtibus
adunatis, auxilio est in exercitio muneris, quo ipsi authentici fidei magistri
atque doctores constituuntur, quoque officio integritatem eiusdem fidei
custodiendi ac promovendi tenentur.
Art. 51 — Ad veritatem fidei morumque integritatem tuendam,
curam impendit, ne fides aut mores per errores quomodocumque vulgatos
detrimentum patiantur.
Quapropter:
1°
ipsi officium est exigendi, ut libri aliaque scripta a Christifidelibus edenda,
quæ fidem moresque respiciant, prævio competentis auctoritatis examini
subiciantur;
2°
scripta atque sententias, quæ rectæ fidei contraria atque insidiosa videantur,
excutit, atque, si constiterit ea Ecclesiæ doctrinæ esse opposita, eadem, data
auctori facultate suam mentem plene explicandi, tempestive reprobat, præmonito
Ordinario, cuius interest, atque congrua remedia, si opportunum fuerit, adhibet;
3°
curat denique, ne erroneis ac periculosis doctrinis, forte in populum
christianum diffusis, apta confutatio desit.
Art. 52 — Delicta contra fidem necnon graviora delicta tum
contra mores tum in sacramentorum celebratione commissa, quæ ipsi delata
fuerint, cognoscit atque, ubi opus fuerit, ad canonicas sanctiones declarandas
aut irrogandas ad normam iuris, sive communis sive proprii, procedit.
Art. 53 — Eiusdem pariter est cognoscere, tum in iure
tum in facto, quæ privilegium fidei respiciunt.
Art. 54 — Prævio eius iudicio subiciuntur documenta, ab
aliis Curiæ Romanæ Dicasteriis edenda, quatenus doctrinam de fide vel moribus
attingunt.
Art. 55 — Apud Congregationem de Doctrina Fidei constitutæ
sunt Pontifica Commissio Biblica et Commissio Theologica Internationalis, quæ
iuxta proprias probatas normas agunt quibusque præest Cardinalis eiusdem
Congregationis Præfectus.
Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus
Art. 56 — Congregatio ea cognoscit, quæ, sive quoad
personas sive quoad res, Ecclesias Orientales Catholicas respiciunt.
Art. 57 — § 1. Eiusdem ipso iure Membra sunt Patriarchæ
et Archiepiscopi Maiores Ecclesiarum Orientalium necnon Præses Consilii ad
Unitatem Christianorum fovendam.
§ 2. Consultores et Officiales ita seligantur, ut
diversitatis rituum, quantum fideri potest, ratio habeatur.
Art. 58 — § 1. Huius Congregationis competentia ad omnia
extenditur negotia, quæ Ecclesiis Orientalibus sunt propria, quæque ad Sedem
Apostolicam deferenda sunt, sive quoad Ecclesiarum structuram et ordinationem,
sive quoad munerum docendi, sanctificandi et regendi exercitium, sive quoad
personas, earundem statum, iura ac obligationes. Omnia quoque explet, quæ de
relationibus quinquennalibus ac visitationibus ad limina ad normam artt. 31, 32
agenda sunt.
§ 2. Integra tamen manet propria atque exclusiva competentia
Congregationum de Doctrina Fidei et de Causis Sanctorum, Pænitentiariæ
Apostolicæ, Supremi Tribunalis Signaturæ Apostolicæ et Tribunalis Rotæ
Romanæ, necnon Congregationis de Cultu divino et Disciplina Sacramentorum ad
dispensationem pro matrimonio rato et non consummato quod attinet.
In negotiis, quæ Ecclesiæ Latinæ fideles quoque attingunt,
Congregatio procedat, si rei momentum id postulet, collatis consiliis cum
Dicasterio in eadem materia pro fidelibus Latinæ Ecclesiæ competenti.
Art. 59 — Congregatio sedula cura item prosequitur
communitates Christifidelium orientalium in circumscriptionibus territorialibus
Ecclesiæ Latinæ versantium, eorumque necessitatibus spiritualibus per
Visitatores, immo, ubi numerus fidelium atque adiuncta id exigant, quatenus
fieri possit, etiam per propriam Hierarchiam consulit, collatis consiliis cum
Congregatione pro constitutione Ecclesiarum particularium in eodem territorio
competenti.
Art. 60 — Actio apostolica et missionalis in regionibus, in
quibus ritus orientales ab antiqua ætate præponderant, ex hac Congregatione
unice pendet, etiamsi a missionariis Latinæ Ecclesiæ peragatur.
Art. 61 — Congregatio mutua ratione procedit cum Consilio
ad Unitatem Christianorum Fovendam, in iis quæ relationes cum Ecclesiis
Orientalibus non catholicis respicere possunt necnon cum Consilio pro Dialogo
inter Religiones, in materia quæ ambitum eius tangit.
Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum
Art. 62 — Congregatio ea agit quæ, salva competentia
Congregationis de Doctrina Fidei, ad Sedem Apostolicam pertinent quoad
moderationem ac promotionem sacræ liturgiæ, in primis Sacramentorum.
Art. 63 — Sacramentorum disciplinam, præsertim quod
attinet ad eorum validam et licitam celebrationem, fovet atque tuetur; gratias
insuper atque dispensationes concedit, quæ ad Episcoporum diœcesanorum
facultates hac in regione non pertinent.
Art. 64 — § 1. Congregatio actionem pastoralem liturgicam,
peculiari ratione ad Eucharisticam celebrationem quod attinet, efficacibus ac
congruis mediis promovet; Episcopis diœcesanis adest, ut Christifideles sacram
liturgiam magis in dies actuose participent.
§ 2. Textibus liturgicis conficiendis aut emendandis
prospicit; recognoscit calendaria peculiaria atque Propria Missarum et
Officiorum Ecclesiarum particularium necnon Institutorum, quæ hoc iure
fruuntur.
§ 3. Versiones librorum liturgicorum eorumque aptationes ab
Episcoporum Conferentiis legitime paratas recognoscit.
Art. 65 — Commissionibus vel Institutis ad apostolatum
liturgicum vel musicam vel cantum vel artem sacram promovenda conditis favet et
cum iis rationes habet; huiuscemodi consociationes, quæ indolem internationalem
præ se ferant, ad normam iuris erigit vel eorum statuta approbat ac
recognoscit; conventus denique ex variis regionibus ad vitam liturgicam
provehendam fovet.
Art. 66 — Attente invigilat ut ordinationes liturgicæ
adamussim serventur, abusus præcaveantur iidemque, ubi deprehendantur,
exstirpentur.
Art. 67 — Huius Congregationis est cognoscere de facto
inconsummationis matrimonii et de exsistentia iustæ causæ ad dispensationem
concedendam. Ideoque acta omnia cum voto Episcopi et animadversionibus
Defensoris Vinculi accipit et, iuxta peculiarem procedendi modum, perpendit
atque, si casus ferat, Summo Pontifici petitionem ad dispensationem impetrandam subicit.
Art. 68 — Ipsa competens quoque est in causis de nullitate
sacræ ordinationis cognoscendis ad normam iuris.
Art. 69 — Competens est quoad cultum sacrarum reliquiarum,
confirmationem cælestium Patronorum et Basilicæ minoris titulum concedendum.
Art. 70 — Congregatio adiuvat Episcopos ut, præter
liturgicum cultum, preces necnon pia populi christiani exercitia, normis
Ecclesiæ plene congruentia, foveantur et in honore habeantur.
Congregatio de Causis Sanctorum
Art. 71 — Congregatio ea omnia tractat, quæ, secundum
statutum iter, ad Servorum Dei canonizationem perducunt.
Art. 72 — § 1. Episcopis diœcesanis, quibus causæ
instructio competit, peculiaribus normis necnon opportunis consiliis adest.
§ 2. Causas iam instructas perpendit, inquirens utrum omnia
ad normam legis peracta sint. Causas ita recognitas funditus perscrutatur ad
iudicium ferendum utrum constet de omnibus quæ requiruntur, ut Summo Pontifici
vota favorabilia subiciantur, secundum ante constitutos gradus causarum.
Art. 73 — Ad Congregationem præterea spectat cognoscere de
Doctoris titulo Sanctis decernendo, præhabito voto Congregationis de Doctrina
Fidei ad eminentem doctrinam quod attinet.
Art. 74 — Eius insuper est de iis omnibus decernere, quæ
ad sacras Reliquias authenticas declarandas easdemque conservandas pertinent.
Congregatio pro Episcopis
Art. 75 — Congregatio ea cognoscit quæ Ecclesiarum
particularium constitutionem et provisionem necnon episcopalis muneris
exercitium respiciunt in Ecclesia Latina, salva competentia Congregationis pro
Gentium Evangelizatione.
Art. 76 — Huius Congregationis est ea omnia agere, quæ ad
Ecclesiarum particularium earumque cœtuum constitutionem, divisionem, unionem,
suppressionem ceterasque immutationes spectant. Eius quoque est Ordinariatus
Castrenses pro pastorali cura militum erigere.
Art. 77 — Omnia agit quæ attinent ad Episcoporum, etiam
titularium, nominationem, et generatim ad provisionem Ecclesiarum particularium.
Art. 78 — Quotiescumque cum rerum publicarum Moderatoribus
tractandum est sive ad Ecclesiarum particularium earumque cœtuum constitutionem
aut immutationem, sive ad
earum provisionem quod attinet, nonnisi collatis consiliis
cum Sectione de rationibus cum Civitatibus Secretariæ Status procedat.
Art. 79 — Congregatio in ea insuper incumbit, quæ rectum
muneris pastoralis Episcoporum exercitium respiciunt, eis omnimodam operam
præbendo; eius enim est, si opus fuerit, communi sententia cum Dicasteriis,
quorum interest, visitationes apostolicas generales indicere earumque exitus,
pari procedendi modo, perpendere et, quæ inde opportune decernenda sint, Summo
Pontifici proponere.
Art. 80 — Ad hanc Congregationem pertinent ea omnia, quæ
ad Sanctam Sedem spectant circa Prælaturas personales.
Art. 81 — Pro Ecclesiis particularibus suæ curæ
concreditis Congregatio omnia procurat quæ visitationes ad limina respiciunt;
ideoque relationes quinquennales ad normam art. 32 perpendit. Episcopis Romam
adeuntibus adest, præsertim ut sive congressio cum Summo Pontifice sive alia
colloquia et peregrinationes apte disponantur. Expleta visitatione,
conclusiones, eorum diœceses respicientes, cum Episcopis diœcesanis scripto
communicat.
Art. 82 — Congregatio ea absolvit, quæ ad celebrationem
Conciliorum particularium necnon ad Episcoporum Conferentiarum erectionem atque
earundem statutorum recognitionem attinent; acta huiusmodi cœtuum recipit atque
decreta, quæ recognitione egent, collatis consiliis cum Dicasteriis, quorum
interest, recognoscit.
Pontificia Commissio pro America Latina
Art. 83 — § 1. Commissionis munus est Ecclesiis
particularibus in America Latina tum consilio tum opere adesse, studio quoque
incumbere quæstionibus, quæ vitam ac profectum ipsarum Ecclesiarum respiciunt,
præsertim ut sive Curiæ Dicasteriis, quorum ratione competentiæ interest,
sive ipsis Ecclesiis in huiusmodi quæstionibus solvendis, auxilio sit.
§ 2. Ipsius quoque est fovere rationes inter ecclesiastica
instituta internationalia et nationalia, quæ pro Americæ Latinæ Regionibus
adlaborant, et Curiæ Romanæ Dicasteria.
Art. 84 — § 1. Præses Commissionis est Præfectus
Congregationis pro Episcopis, qui ab Episcopo vices Præsidis agente adiuvatur.
Ipsis adsunt tamquam Consiliarii nonnulli Episcopi sive ex
Curia Romana sive ex Americæ Latinæ Ecclesiis adlecti.
§ 2. Commissionis Membra sive ex Curiæ Romanæ Dicasteriis
sive ex Consilio Episcopali Latino-Americano tum ex Episcopis Regionum Americæ
Latinæ tum ex Institutis, de quibus in præcedenti articulo, seliguntur.
§ 3 Commissio proprios habet Administros.
Congregatio pro Gentium Evangelizatione
Art. 85 — Ad Congregationem spectat dirigere et coordinare
ubique terrarum ipsum opus gentium evangelizationis et cooperationem
missionariam, salva Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus competentia.
Art. 86 — Congregatio promovet investigationes theologiæ,
spiritualitatis ac rei pastoralis missionariæ, pariterque proponit principia,
normas necnon operandi rationes, necessitatibus temporum locorumque accomodata,
quibus evangelizatio peragatur.
Art. 87 — Congregatio adnititur ut Populus Dei, spiritu
missionario imbutus atque sui officii conscius, precibus, testimonio vitæ,
actuositate et subsidiis ad opus missionale efficaciter collaboret.
Art. 88 — § 1. Vocationes missionarias sive clericales
sive religiosas sive laicales suscitandas curat atque missionariorum aptæ
distributioni consulit.
§ 2. In territoriis sibi subiectis, ipsa pariter curat cleri
sæcularis atque catechistarum institutionem, salva competentia Congregationis
de Seminariis atque Studiorum Institutis, ad generalem studiorum rationem necnon
ad Universitates ceteraque studiorum superiorum Instituta quod attinet.
Art. 89 — Eidem subsunt territoria missionum, quarum
evangelizationem idoneis Institutis, Societatibus necnon Ecclesiis
particularibus committit, et pro quibus ea omnia agit, quæ sive ad
circumscriptiones ecclesiasticas erigendas vel immutandas, sive ad Ecclesiarum
provisionem pertinent ceteraque absolvit, quæ Congregatio pro Episcopis intra
suæ competentiæ ambitum exercet.
Art. 90 — § 1. Quod vero attinet ad sodales Institutorum
vitæ consecratæ, in territoriis missionum erectorum aut ibi laborantium,
Congregatio competentia gaudet in iis, quæ ipsos qua missionarios sive singulos
sive simul sumptos attingunt, firmo præscripto art. 21 § 1.
§ 2. Huic Congregationi subiciuntur Societates vitæ
apostolicæ pro missionibus erectæ.
Art. 91 — Ad cooperationem missionalem fovendam, etiam per
efficacem collectionem et æquam distributionem subsidiorum, ipsa utitur
præsertim Pontificiis Operibus Missionalibus, videlicet eis quæ a Propagatione
Fidei, a S. Petro Apostolo, a S. Infantia nomen ducunt atque Pontificia Unione
Missionali Cleri.
Art. 92 — Congregatio proprium ærarium aliaque bona
missionibus destinata per peculiare officium administrat, firmo onere reddendi
debitam rationem Præfecturæ Rerum Œconomicarum Sanctæ Sedis.
Congregatio pro Clericis
Art. 93 — Congregatio, firmo iure Episcoporum eorumque
Conferentiarum, ea cognoscit, quæ presbyteros et diaconos Cleri sæcularis
respiciunt tum quoad personas, tum quoad pastorale ministerium, tum quoad res,
quæ ad hoc exercendum iis præsto sunt, atque in hisce omnibus opportuna
auxilia Episcopis præbet.
Art. 94 — Institutionem religiosam Christifidelium
cuiuscumque ætatis et condicionis pro suo munere promovendam curat; opportunas
normas præbet, ut lectiones catecheseos recta ratione tradantur; catecheticæ
institutioni rite impertiendæ invigilat; præscriptam Sanctæ Sedis
approbationem pro catechismis aliisque scriptis ad institutionem catecheticam
pertinentibus, de assensu Congregationis de Doctrina Fidei, concedit; officiis
catecheticis atque inceptis ad religiosam institutionem spectantibus et indolem
internationalem præ se ferentibus adest, eorum navitatem coordinat iisque
auxilia, si opus fuerit præstat.
Art. 95 — § 1. Competens est ad clericorum vitam,
disciplinam, iura atque obligationes quod spectat.
§ 2. Aptiori presbyterorum distributioni consulit.
§ 3. Permanentem clericorum formationem fovet, præsertim
quod attinet ad ipsorum sanctificationem et ad pastorale ministerium fructuose
exercendum, potissimum circa dignam verbi Dei prædicationem.
Art. 96 — Huius Congregationis est tractare ea omnia, quæ
ad statum clericalem qua talem attinent, pro omnibus clericis, religiosis non
exceptis, collatis consiliis cum Dicasteriis quorum interest, ubi res id
requirat.
Art. 97 — Congregatio ea agit, quæ Sanctæ Sedi competunt:
1°
sive circa consilia presbyteralia, consultorum cœtus, canonicorum capitula,
consilia pastoralia, parœcias, ecclesias, sanctuaria, sive circa clericorum
consociationes, sive circa ecclesiastica archiva seu tabularia;
2° circa onera Missarum necnon pias voluntates in genere et pias fundationes.
Art. 98 — Congregatio ea omnia exercet, quæ ad bonorum
ecclesiasticorum moderamen ad Sanctam Sedem pertinent, et præsertim ad rectam
eorundem bonorum administrationem atque necessarias approbationes vel
recognitiones concedit; præterea prospicit ut clericorum sustentationi ac
sociali securitati consulatur.
Pontificia Commissio de Patrimonio Artis et Historiæ
conservando
Art. 99 — Apud Congregationem pro Clericis Commissio
exstat, cuius officium est curæ patrimonii historiæ et artis totius Ecclesiæ
præesse.
Art. 100 — Ad hoc patrimonium pertinent imprimis omnia
cuiusvis artis opera temporis præteriti, quæ summa diligentia custodiri et
conservari oportet. Ea autem quorum usus proprius cessaverit, apto modo in
Ecclesiæ musæis vel aliis in locis spectabilia asserventur.
Art. 101 — § 1. Inter bona historica eminent omnia
documenta et instrumenta, quæ vitam et curam pastoralem necnon iura et
obligationes diœcesium, parœciarum, ecclesiarum aliarumque personarum
iuridicarum in Ecclesia conditarum respiciunt et testificantur.
§ 2. Hoc patrimonium historicum in tabulariis seu archivis
vel etiam bibliothecis custodiatur, quæ ubique competentibus curatoribus
committantur, ne huiusmodi testimonia pereant.
Art. 102 — Commissio Ecclesiis particularibus et
Episcoporum cœtibus adiutorium præbet et una cum iis, si casus ferat, agit, ut
musæa, tabularia et bibliothecæ constituantur atque collectio et custodia
totius patrimonii artis et historiæ in toto territorio apte ad effectum
adducatur et omnibus, quorum interest, præsto sit.
Art. 103 — Eiusdem Commissionis est, collatis consiliis cum
Congregationibus de Seminariis atque Studiorum Institutis et de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum, adlaborare ut Populus Dei magis magisque conscius fiat
momenti et necessitatis patrimonium historiæ et artis Ecclesiæ conservandi.
Art. 104 — Eidem præest Cardinalis Præfectus
Congregationis pro Clericis, eiusdem commissionis Secretario adiuvante.
Commissio præterea proprios habet Administros.
Congregatio pro Institutis Vitæ Consecratæ et
Societatibus Vitæ Apostolicæ
Art. 105 — Congregationis munus præcipuum est praxim
consiliorum evangelicorum, prout in probatis formis vitæ consecratæ exercetur,
et insimul actuositatem Societatum vitæ apostolicæ in universa Ecclesia Latina
promovere et moderari.
Art. 106 — § 1. Congregatio proinde Instituta religiosa et
sæcularia necnon Societates vitæ apostolicæ erigit, approbat aut iudicium
fert de opportunitate eorum erectionis ab Episcopo diœcesano faciendæ. Ipsi
quoque pertinet huiusmodi Instituta et Societates, si necesse fuerit,
supprimere.
§ 2. Eidem etiam competit Institutorum et Societatum uniones
vel fœderationes constituere aut, si oportuerit, rescindere.
Art. 107 — Congregatio pro sua parte curat, ut Instituta
vitæ consecratæ ac Societates vitæ apostolicæ secundum spiritum Fundatorum
et sanas traditiones crescant et floreant, finem proprium fideliter persequantur
atque salvificæ missioni Ecclesiæ reapse prosint.
Art. 108 — § 1. Ea omnia absolvit, quæ ad normam iuris
pertinent ad Sanctam Sedem de vita et industria Institutorum et Societatum
præsertim de constitutionum approbatione, regimine et apostolatu, sodalium
cooptatione et institutione eorum iuribus et obligationibus, votorum
dispensatione et sodalium dimissione atque etiam bonorum administratione.
§ 2. Ad ordinationem autem studiorum philosophiæ et
theologiæ necnon ad studia academica quod attinet competens est Congregatio de
Seminariis atque Studiorum Institutis.
Art. 109 — Eiusdem Congregationis est Conferentias
Superiorum maiorum religiosorum religiosarumque erigere, earundem statuta
approbare necnon invigilare ut ipsarum actio ad fines proprios assequendos
ordinetur.
Art. 110 — Congregationi etiam subiciuntur vita eremitica,
ordo virginum harumque consociationes ceteræque formæ vitæ consecratæ.
Art. 111 — Ipsius competentia amplectitur quoque Tertios
Ordines necnon
consociationes fidelium, quæ eo animo eriguntur ut, prævia
præparatione, Instituta vitæ consecratæ vel Societates vitæ apostolicæ
aliquando evadant.
Congregatio de Seminariis atque Studiorum
Institutis
Art. 112 — Congregatio exprimit atque exercet Sedis
Apostolicæ sollicitudinem circa eorum formationem, qui ad sacros ordines
vocantur, necnon circa promotionem et ordinationem institutionis catholicæ.
Art. 113 — § 1. Episcopis adest, ut in eorum Ecclesiis
vocationes ad sacra ministeria quam maxime colantur atque in Seminariis, ad
normam iuris constituendis ac gerendis, alumni solida formatione tum humana ac
spirituali, tum doctrinali et pastorali apte edoceantur.
§ 2. Sedulo invigilat ut seminariorum convictus regimenque
rationi institutionis sacerdotalis plene respondeant atque superiores ac
magistri exemplo vitæ ac recta doctrina ad formandas personas sacrorum
ministrorum quam maxime conferant.
§ 3. Eius præterea est seminaria interdiœcesana erigere
eorumque statuta approbare.
Art. 114 — Congregatio adnititur, ut fundamentalia
principia de catholica educatione prout ab Ecclesiæ Magisterio proponuntur
altius usque investigentur, vindicentur atque a Populo Dei cognoscantur.
Ea pariter curat, ut in hac materia Christifideles sua
officia implere possint ac dent operam et nitantur ut etiam civilis societas
ipsorum iura agnoscat atque tueatur.
Art. 115 — Congregatio normas statuit, quibus schola
catholica regatur; Episcopis diœcesanis adest, ut scholæ catholicæ ubi fieri
potest, constituantur, et summa sollicitudine foveantur utque in omnibus scholis
educatio catechetica et pastoralis cura alumnis Christifidelibus per opportuna
incepta præbeantur.
Art. 116 — § 1. Congregatio vires impendit, ut
Universitatum ecclesiasticarum et catholicarum ceterorumque studiorum
Institutorum sufficiens copia in Ecclesia habeatur, in quibus sacræ disciplinæ
altius investigentur necnon humanitatis scientiæque cultus, habita christianæ
veritatis ratione, promoveatur et Christifideles ad propria munera implenda apte
formentur.
§ 2. Universitates et Instituta ecclesiastica erigit aut
approbat, eorum statuta rata habet, supremam moderationem in eis exercet atque
invigilat, ut catholicæ fidei integritas in tradendis doctrinis servetur.
§ 3. Ad Universitates Catholicas quod attinet, ea agit quæ
Sanctæ Sedi competunt.
§ 4. Cooperationem mutuumque adiutorium inter Studiorum
Universitates earumque consociationes fovet iisdemque præsidio est.
IV
TRIBUNALIA
Pænitentiaria Apostolica
Art. 117 — Pænitentiariæ Apostolicæ competentia ad ea se
refert, quæ forum internum necnon indulgentias respiciunt.
Art. 118 — Pro foro interno, tum sacramentali tum non
sacramentali, absolutiones dispensationes, commutationes, sanationes,
condonationes aliasque gratias eadem largitur.
Art. 119 — Ipsa prospicit ut in Patriarchalibus Urbis
Basilicis Pænitentiarii sufficienti numero habeantur, opportunis facultatibus
præditi.
Art. 120 — Eidem Dicasterio committuntur ea, quæ spectant
ad concessionem et usum indulgentiarum, salvo iure Congregationis de Doctrina
Fidei ea videndi, quæ doctrinam dogmaticam circa easdem respiciunt.
Supremum Tribunal Signaturæ Apostolicæ
Art. 121 — Hoc Dicasterium, præter munus, quod exercet,
Supremi Tribunalis, consulit ut iustitia in Ecclesia recte administretur.
Art. 122 — Ipsum cognoscit:
1°
querelas nullitatis et petitiones restitutionis in integrum contra sententias
Rotæ Romanæ;
2°
recursus, in causis de statu personarum, adversus denegatum a Rota Romana novum
causæ examen;
3°
exceptiones suspicionis aliasque causas contra Iudices Rotæ Romanæ propter
acta in exercitio ipsorum muneris;
4°
conflictus competentiæ inter tribunalia, quæ non subiciuntur eidem tribunali
appellationis.
Art. 123 — § 1. Præterea cognoscit de recursibus, intra
terminum peremptorium triginta dierum utilium interpositis, adversus actus
administrativos singulares sive a Dicasteriis Curiæ Romanæ latos sive ab ipsis
probatos, quoties contendatur num actus impugnatus legem aliquam in decernendo
vel in procedendo violaverit.
§ 2. In his casibus, præter iudicium de illegitimitate,
cognoscere etiam potest, si recurrens id postulet, de reparatione damnorum actu
illegitimo illatorum.
§ 3. Cognoscit etiam de aliis controversiis administrativis,
quæ a Romano Pontifice vel a Romanæ Curiæ Dicasteriis ipsi deferantur necnon
de conflictibus competentiæ inter eadem Dicasteria.
Art. 124 — Ipsius quoque est:
1°
rectæ administrationi iustitiæ invigilare et in advocatos vel procuratores, si
opus sit, animadvertere;
2°
videre de petitionibus Sedi Apostolicæ porrectis ad obtinendam causæ
commissionem apud Rotam Romanam, vel aliam gratiam relative ad iustitiam
administrandam;
3°
tribunalium inferiorum competentiam prorogare;
4°
approbationem Tribunalis quoad appellationem Sanctæ Sedi reservatam concedere
necnon promovere et approbare erectionem tribunalium interdiœcesanorum.
Art. 125 — Signatura Apostolica lege propria regitur.
Tribunal Rotæ Romanæ
Art. 126 — Hoc Tribunal instantiæ superioris partes apud
Apostolicam Sedem pro more in gradu appellationis agit ad iura in Ecclesia
tutanda, unitati iurisprudentiæ consulit et, per proprias sententias,
tribunalibus inferioribus auxilio est.
Art. 127 — Huius Tribunalis Iudices, probata doctrina et
experientia pollentes atque e variis terrarum orbis partibus a Summo Pontifice
selecti, collegium constituunt; eidem Tribunali præest Decanus ad certum tempus
a Summo Pontifice ex ipsis Iudicibus pariter nominatus.
Art. 128 — Hoc Tribunal iudicat:
1°
in secunda instantia, causas ab ordinariis tribunalibus primæ instantiæ
diiudicatas, quæ ad Sanctam Sedem per appellationem legitimam deferuntur;
2°
in tertia vel ulteriore instantia, causas ab eodem Tribunali Apostolico et ab
aliis quibusvis tribunalibus iam cognitas, nisi in rem iudicatam transierint.
Art. 129 — § 1. Idem vero in prima instantia iudicat:
1°
Episcopos in contentiosis, modo ne agatur de iuribus aut bonis temporalibus
personæ iuridicæ ab Episcopo repræsentatæ;
2°
Abbates primates, vel Abbates superiores congregationis monasticæ et supremos
Moderatores Institutorum religiosorum iuris pontificii;
3°
diœceses ceterasve personas ecclesiasticas, sive physicas sive iuridicas, quæ
superiorem infra Romanum Pontificem non habent;
4°
causas quas Romanus Pontifex eidem Tribunali commiserit.
§ 2. Easdem causas, nisi aliter cautum sit, etiam in secunda
et ulteriore instantia agit.
Art. 130 — Tribunal Rotæ Romanæ lege propria regitur.
V
PONTIFICIA CONSILIA
Pontificium Consilium pro Laicis
Art. 131 — Consilium competens est in iis, quæ ad Sedem
Apostolicam pertinent in laicorum apostolatu promovendo et coordinando atque,
universim, in iis, quæ vitam christianam laicorum qua talium respiciunt.
Art. 132 — Præsidi adest Cœtus præsidialis ex
Cardinalibus et Episcopis constans; inter membra Consilii potissimum
adnumerantur Christifideles in variis actuositatis provinciis versantes.
Art. 133 — § 1. Eius est incitare et sustinere laicos ut
vitam et missionem Ecclesiæ modo sibi proprio participent, sive singuli, sive
in consociationibus, præsertim ut ipsorum peculiare officium impleant rerum
temporalium ordinem spiritu evangelico imbuendi.
§ 2. Laicorum cooperationem fovet in cathechetica
institutione, in vita liturgica et sacramentali atque in operibus misericordiæ,
caritatis et promotionis socialis.
§ 3. Idem prosequitur et moderatur conventus internationales
aliaque incepta, quæ ad apostolatum laicorum attinent.
Art. 134 — Consilium ea omnia intra ambitum propriæ
competentiæ agit, quæ ad consociationes laicales christifidelium spectant; eas
vero, quæ internationalem indolem habent, erigit earumque statuta approbat vel
recognoscit, salva competentia Secretariæ Status; quoad Tertios Ordines
sæculares ea tantum curat, quæ ad eorum apostolicam operositatem pertinent.
Pontificium Consilium ad Unitatem Christianorum Fovendam
Art. 135 — Consilii munus est per opportuna incepta et
navitates operi œcumenico incumbere ad unitatem inter christianos
redintegrandam.
Art. 136 — § 1. Curat ut decreta Concilii Vaticani II quæ
ad rem œcumenicam pertinent, ad usum traducantur.
Agit de recta interpretatione principiorum de œcumenismo
eaque exsecutioni mandat.
§ 2. Cœtus catholicos tum nationales tum internationales
christianorum unitatem promoventes fovet, colligit atque coordinat eorumque
inceptis invigilat.
§ 3. Rebus ad Summum Pontificem prius delatis, rationes
curat cum fratribus Ecclesiarum et communitatum ecclesialium, plenam communionem
cum Ecclesia catholica nondum habentium, ac præsertim dialogum et colloquia ad
unitatem cum ipsis fovendam instituit, peritis doctrina theologica probe
instructis opem ferentibus. Observatores catholicos deputat pro conventibus
christianis atque invitat aliarum Ecclesiarum et communitatum ecclesialium
observatores ad conventus catholicos, quoties id opportunum videatur.
Art. 137 — § 1 . Cum materia ab hoc Dicasterio tractanda
suapte natura sæpe quæstiones fidei tangat, ipsum oportet procedat arcta
coniunctione cum Congregatione de Doctrina Fidei, præsertim cum agitur de
publicis documentis aut declarationibus edendis.
§ 2. In gerendis autem maioris momenti negotiis, quæ
Ecclesias seiunctas Orientis respiciunt, prius audiat oportet Congregationem pro
Ecclesiis Orientalibus.
Art. 138 — Apud Consilium exstat Commissio ad res
investigandas atque tractandas, quæ Iudæos sub respectu religioso attingunt;
eam eiusdem Consilii Præses moderatur.
Pontificium Consilium pro Familia
Art. 139 — Consilium pastoralem familiarum curam promovet,
earumque iura dignitatemque in Ecclesia et in civili societate fovet, ut ipsæ
munera sibi propria aptius usque implere valeant.
Art. 140 — Præsidi adest Cœtus præsidialis, ex Episcopis
constans; in Consilium potissimum cooptantur laici viri mulieresque, præsertim
coniugio iuncti, ex variis terrarum orbis partibus.
Art. 141 — § 1. Consilium Ecclesiæ doctrinam de familia
penitius cognoscendam et apta catechesi divulgandam curat; studia præcipue de
matrimonii ac familiæ spiritualitate fovet.
§ 2. Idem satagit ut, conspirans cum Episcopis eorumque
Conferentiis, humanæ socialesque instituti familiaris in variis regionibus
condiciones accurate cognoscantur, pariterque incepta, quæ rem pastoralem
familiarem adiuvant, in communem perferantur notitiam.
§ 3. Adnititur ut iura familiæ, etiam in vita sociali et
politica, agnoscantur et defendantur; incepta quoque ad humanam vitam inde a
conceptione tuendam et ad procreationem responsabilem fovendam sustinet atque
coordinat.
§ 4. Firmo præscripto art. 133, navitatem persequitur
institutorum atque consociationum, quibus propositum est familiæ bono
inservire.
Pontificium Consilium de Iustitia et Pace
Art. 142 — Consilium eo spectat, ut iustitia et pax in
mundo secundum Evangelium et socialem Ecclesiæ doctrinam promoveantur.
Art. 143 — § 1. Socialem Ecclesiæ doctrinam altius
pervestigat, data opera ut ipsa late diffundatur et apud homines communitatesque
in usum vitæ deducatur, præsertim quod spectat ad rationes inter opifices et
conductores operis, spiritu Evangelii magis magisque imbuendas.
§ 2. Notitias et inquisitiones de iustitia et pace, de
populorum progressione et de hominum iurium læsionibus in unum colligit,
perpendit atque exinde deductas conclusiones pro opportunitate cum Episcoporum cœtibus
communicat; rationes fovet cum catholicis internationalibus consociationibus
aliisque institutis etiam extra Ecclesiam catholicam exstantibus, quæ ad
iustitiæ pacisque bona in mundo consequenda sincere contendunt.
§ 3. Operam impendit ut inter populos sentiendi ratio de
pace fovenda formetur, præsertim occasione oblata Diei Pacis in mundo
provehendæ.
Art. 144 — Peculiares necessitudines cum Secretaria
Status habet, præsertim quotiescumque per documenta vel per enuntiationes in
rebus de iustitia et pace publice agendum est.
Pontificium Consilium «Cor unum»
Art. 145 — Consilium Ecclesiæ Catholicæ sollicitudine erga egentes
ostendit, ut humana fraternitas foveatur et caritas Christi manifestetur.
Art. 146 — Consilii munus est:
1° Christifideles
incitare ad evangelicæ caritatis testimonium præbendum, utpote ipsam Ecclesiæ
missionem participantes, eosque in hac cura sustinere;
2° incepta
catholicorum institutorum fovere et coordinare, quæ egentibus populis
adiuvandis incumbunt, ea præsertim quæ urgentioribus angustiis et
calamitatibus succurrunt, facilioresque reddere institutorum catholicorum
necessitudines cum publicis internationalibus consiliis, quæ in eodem
beneficentiæ et progressionis campo operantur;
3° consilia atque
mutuæ navitatis fraternique auxilii opera studio prosequi atque promovere, quæ
humano profectui inserviunt.
Art. 147 — Huius Consilii Præses idem est ac Præses Pontificii Consilii
pro Iustitia et Pace, qui curat ut utriusque Instituti actuositas arcta
coniunctione procedat.
Art. 148 — Inter Consilii membra viri etiam et mulieres cooptantur, qui
catholicorum beneficentiæ institutorum veluti partes agant quo efficacius
proposita Consilii ad effectum deducantur.
Pontificium Consilium de Spirituali Migrantium atque
Itinerantium Cura
Art. 149 — Consilium pastoralem Ecclesiæ sollicitudinem
convertit ad peculiares necessitates eorum, qui patrium solum relinquere coacti
sint vel eo penitus careant; itemque quæstiones, ad hæc attinentes,
accommodato studio perpendendas curat.
Art. 150 — § 1. Consilium dat operam, ut in Ecclesiis
particularibus efficax propriaque cura spiritualis, etiam, si res ferat, per
congruas pastorales structuras, præbeatur sive profugis et exsulibus, sive
migrantibus, nomadibus et circensem artem exercentibus.
§ 2. Fovet pariter apud easdem Ecclesias pastoralem
sollicitudinem pro maritimis sive navigantibus sive in portibus, præsertim per
Opus Apostolatus Maris, cuius supremam moderationem exercet.
§ 3. Eandem sollicitudinem adhibet iis, qui in aëroportibus
vel in ipsis aëronavibus officia exercent vel opus faciunt.
§ 4. Adnititur, ut populus christianus, præsertim occasione
oblata celebrationis Diei universalis pro migrantibus atque exsulibus,
conscientiam eorum necessitatum sibi comparet atque proprium fraternum animum
erga eos efficaciter manifestet.
Art. 151 — Adlaborat ut itinera pietatis causa vel studio
discendi vel ad relaxationem suscepta ad moralem religiosamque Christifidelium
formationem conferant atque Ecclesiis particularibus adest ut omnes qui exinde
extra proprium domicilium versantur, apta animarum cura frui possint.
Pontificium Consilium de Apostolatu pro Valetudinis
Administris
Art. 152 — Consilium sollicitudinem Ecclesiæ pro infirmis
ostendit adiuvando eos qui ministerium implent erga ægrotantes dolentesque, ut
misericordiæ apostolatus, quem exercent, novis postulationibus aptius usque
respondeat.
Art. 153 — § 1. Consilii est Ecclesiæ doctrinam
diffundere circa spirituales et morales infirmitatis aspectus necnon humani
doloris significationem.
§ 2. Ecclesiis particularibus adiutricem operam præbet, ut
valetudinis administri spirituali cura iuventur in sua navitate secundum
christianam doctrinam explenda, ac præterea ne iis, qui in hoc ambitu
pastoralem actionem gerunt, apta subsidia ad proprium exsequendum opus desint.
§ 3. Idem studii actionisque operi favet, quod sive
Consociationes Internationales Catholicæ sive alia instituta in hoc campo
variis modis navant.
§ 4. Intento animo novitates in legibus et scientiis circa
valetudinem prosequitur eo consilio, ut in opera pastorali Ecclesiæ earum
opportuna ratio habeatur.
Pontificium Consilium de Legum Textibus Interpretandis
Art. 154 — Consilii munus in legibus Ecclesiæ
interpretandis præsertim consistit.
Art. 155 — Consilio competit Ecclesiæ legum universalium
interpretationem authenticam pontificia auctoritate firmatam proferre, auditis
in rebus maioris momenti Dicasteriis, ad quæ res ratione materiæ pertinet.
Art. 156 — Hoc Consilium ceteris Romanis Dicasteriis
præsto est ad illa iuvanda eo proposito ut decreta generalia exsecutoria et
instructiones ab iisdem edendæ iuris vigentis præscriptis congruant et recta
forma iuridica exarentur.
Art. 157 — Eidem insuper subicienda sunt a Dicasterio
competenti pro recognitione decreta generalia Episcoporum cœtuum ut examinentur
ratione habita iuridica.
Art. 158 — Iis quorum interest postulantibus, decernit
utrum leges particulares et generalia decreta, a legislatoribus infra supremam
auctoritatem lata, universalibus Ecclesiæ legibus consentanea sint necne.
Pontificium Consilium pro Dialogo inter Religiones
Art. 159 — Consilium fovet et moderatur rationes cum
membris cœtibusque religionum, quæ christiano nomine non censentur, necnon cum
iis, qui sensu religioso quocumque modo potiuntur.
Art. 160 — Consilium operam dat, ut dialogus cum asseclis
aliarum religionum apte conseratur, aliasque rationes cum ipsis fovet; opportuna
studia et conventus promovet ut mutua notitia atque æstimatio habeantur, necnon
hominis dignitas eiusque spiritualia et moralia bona consociata opera
provehantur; formationi eorum consulit, qui in huiusmodi dialogum incumbunt.
Art. 161 — Cum subiecta materia id requirit, in proprio
munere exercendo collatis consiliis procedat oportet cum Congregatione de
Doctrina Fidei, et, si opus fuerit, cum Congregationibus pro Ecclesiis
Orientalibus et pro Gentium Evangelizatione.
Art. 162 — Apud Consilium exstat Commissio ad rationes cum
Musulmanis sub religioso respectu fovendas, moderante eiusdem Consilii Præside.
Pontificium Consilium pro Dialogo cum Non Credentibus
Art. 163 — Consilium pastoralem Ecclesiæ sollicitudinem
manifestat erga eos qui Deo non credunt vel nullam religionem profitentur.
Art. 164 — Studium promovet atheismi necnon fidei
religionisque defectus, eorum causas atque consecutiones inquirendo ad
christianam fidem quod attinet, eo proposito, ut apta auxilia pastorali actioni
comparentur, operam potissimum ferentibus catholicis studiorum Institutis.
Art. 165 — Dialogum instituit cum atheis et non
credentibus, quoties hi sinceræ cooperationi assentiantur; studiorum de hac
materia cœtibus per vere peritos interest.
Pontificium Consilium de Cultura
Art. 166 — Consilium rationes fovet inter Sanctam Sedem et
humani cultus provinciam, præsertim colloquium cum variis nostri temporis
Institutis scientiæ et doctrinæ provehendo, ut civilis cultus magis magisque
Evangelio aperiatur atque scientiarum, litterarum, artiumque cultores se ad
veritatem, bonitatem et pulchritudinem ab Ecclesia vocari sentiant.
Art. 167 — Consilium structuram habet peculiarem, in qua,
una cum Præside, adsunt Cœtus præsidialis aliusque cœtus cultorum variarum
disciplinarum ex pluribus orbis terrarum regionibus.
Art. 168 — Consilium apta incepta ad culturam attinentia
per se suscipit; ea quæ a variis Ecclesiæ Institutis capiuntur, persequitur
atque ipsis, quatenus opus fuerit, adiutricem operam præbet. Collatis autem
consiliis cum Secretaria Status attendit ad agendi rationes, quas ad humanum
cultum fovendum Civitates et internationalia Consilia susceperint, atque in
culturæ ambitu præcipuis cœtibus pro opportunitate interest et congressiones
fovet.
Pontificium Consilium de Communicationibus socialibus
Art. 169 — § 1. Consilium in quæstionibus ad
communicationis socialis instrumenta attinentibus versatur, eo consilio ut etiam
per ea salutis nuntium et humana progressio ad civilem cultum moresque fovendos
provehantur.
§ 2. In suis muneribus explendis arcta coniunctione cum
Secretaria Status procedat oportet.
Art. 170 — § 1. Consilium in præcipuum munus incumbit
tempestive accommodateque suscitandi ac sustinendi Ecclesiæ et Christifidelium
actionem in multiplicibus socialis communicationis formis; operam dandi ut sive
diaria aliaque periodica scripta, sive cinematographica spectacula, sive
radiophonicæ ac televisificæ emissiones humano et christiano spiritu magis
magisque imbuantur.
§ 2. Peculiari sollicitudine prosequitur catholicas
ephemerides, periodicas scriptiones, stationes radiophonicas atque
televisificas, ut propriæ indoli ac muneri reapse respondeant, præsertim
Ecclesiæ doctrinam, prout a Magisterio proponitur, evulgando, atque religiosos
nuntios recte fideliterque diffundendo.
§ 3. Necessitudinem fovet cum catholicis consociationibus,
quæ communicationibus socialibus dant operam.
§ 4. Curat ut populus christianus, præsertim occasione data
celebrationis Diei communicationum socialium conscius fiat officii, quo
unusquisque tenetur, adlaborandi ut huiusmodi instrumenta pastorali Ecclesiæ
missioni præsto sunt.
Vl
OFFICIA
Camera Apostolica
Art. 171 — § 1. Camera Apostolica, cui præficitur
Cardinalis Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Camerarius, iuvante Vice-Camerario una cum
ceteris Prælatis Cameralibus, munera præsertim gerit, quæ ipsi peculiari lege
de vacante Sede Apostolica tribuuntur.
§ 2. Sede Apostolica vacante, Cardinali Sanctæ Romanæ
Ecclesiæ Camerario ius est et officium, etiam per suum delegatum, ab omnibus
Administrationibus, quæ e Sancta Sede pendent, relationes exposcere de earum
statu patrimoniali et œconomico itemque notitias de extraordinariis negotiis,
quæ tunc forte aguntur, et a Præfectura Rerum Œconomicarum Sanctæ Sedis
generales computationes accepti et expensi anni superioris nec non prævias
æstimationes pro anno subsequente; has autem relationes et computationes
Cardinalium Collegio subiciendi officio tenetur.
Administratio Patrimonii Sedis Apostolicæ
Art. 172 — Huic officio competit bona Sanctæ Sedis propria
administrare, quæ eo destinantur, ut sumptus ad Curiæ Romanæ munera explenda
necessarii suppeditentur.
Art. 173 — Eidem Cardinalis præest, cui Patrum Cardinalium
cœtus adest, idemque duabus sectionibus, Ordinaria atque Extraordinaria,
constat, sub moderamine Prælati Secretarii.
Art. 174 — Sectio Ordinaria bona administrat, quorum cura
ipsi credita est, in consilium vocatis, si opus fuerit, etiam peritis; et
perpendit quæ ad statum iuridicum-œconomicum ministrorum Sanctæ Sedis
attinent; institutis sub ipsius administratoria moderatione exstantibus
invigilat; prospicit ut omnia apparentur, quæ ordinaria Dicasteriorum navitas
ad proprios fines assequendos requirit; rationes accepti et expensi habet atque
pecuniæ dandæ et recipiendæ sive computationem pro anno elapso sive pro
subsequenti anno æstimationem conficit.
Art. 175 — Extraordinaria Sectio peculiaria bona mobilia
administrat et mobilium bonorum procurationem agit, quæ a ceteris Sanctæ Sedis
Institutis eidem committuntur.
Præfectura Rerum Œconomicarum Sanctæ Sedis
Art. 176 — Præfecturæ munus competit moderandi et
gubernandi bonorum administrationes, quæ a Sancta Sede pendent vel quibus ipsa
præest, quæcumque est autonomia qua forte gaudeant.
Art. 177 — Eidem præest Cardinalis cui adest cœtus
Cardinalium, iuvantibus Prælato Secretario et Ratiocinatore Generali.
Art. 178 — § 1. Perpendit sive relationes de statu
patrimoniali et œconomico sive rationes accepti atque expensi tum annualium
sumptuum, præviam tum subsequentem administrationum de quibus agit art. 176,
libros et documenta, si opus fuerit, inspiciendo.
§ 2. Generalem computationem, sive ad præviam sumptuum
æstimationem sive ad rationem expensæ pecuniæ Sanctæ Sedis quod attinet,
apparat, eandemque tempore statuto Superiori Auctoritati approbandam subicit.
Art. 179 — § 1. Nummariis administrationum inceptis
invigilat; sententiam de operum maioris momenti adumbrationibus fert.
§ 2. Cognoscit de damnis patrimonio Sanctæ Sedis
quomodocumque illatis, ad actiones pœnales vel civiles, si opus fuerit,
competentibus tribunalibus proponendas.
© Copyright 1988
- Libreria Editrice Vaticana
|