 |
Introductio
1. Pastor bonus Dominus Christus Iesus (cf. Io 10, 11.14) missionem
discipulos faciendi in omnibus gentibus atque prędicandi Evangelium omni
creaturę Apostolorum successoribus Episcopis, et singulari ratione Romano
Episcopo, Petri successori, ita contulit, ut Ecclesia, Dei Populus,
constitueretur atque eiusmodi Populi sui Pastorum munus esset revera servitium,
quod «in Sacris Litteris "diaconia" seu ministerium significanter
nuncupatur».
Hoc servitium seu diaconia eo pręsertim tendit, ut in universo
ecclesiali corpore communio magis magisque instauretur, vigeat atque
perpulchros fructus edere pergat. Etenim, sicut Concilium Vaticanum II
luculenter docuit, Ecclesię mysterium per multiplices huiusmodi communionis
rationes significatur, Spiritus Sancti suavissimo instinctu: etenim Spiritus
«Ecclesiam, quam in omnem veritatem inducit (cf. Io 16,13) et in
communione et ministratione unificat, diversis donis hierarchicis et
charismaticis instruit ac dirigit [...] eamque perpetuo renovat et ad
consummatam cum Sponso suo unionem perducit». Quam ob rem, ut idem Concilium
asseverat, «illi plene Ecclesię societati incorporantur, qui Spiritum Christi
habentes, integram eius ordinationem omniaque media salutis in ea instituta
accipiunt, et in eiusdem compage visibili cum Christo, eam per Summum Pontificem
atque Episcopos regente, iunguntur, vinculis nempe professionis fidei,
sacramentorum et ecclesiastici regiminis ac communionis».
Cuiusmodi communionis notionem non modo Concilii Vaticani II documenta in
universum edisseruerunt, ac pręsertim Constitutio dogmatica de Ecclesia, sed ad
illam animum intenderunt etiam Synodi Patres, qui anno
MCMLXXXV, itemque duos
post annos Generales Synodi Episcoporum Ctus celebraverunt: quam in Ecclesię
definitionem coeunt sive ipsum Ecclesię Mysterium, sive messianici Populi Dei
ordines, sive hierarchica ipsius Ecclesię constitutio. Quę omnia ut una
comprehensione describamus, verba sumentes ex eadem memorata Constitutione,
Ecclesia est «in Christo veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimę
cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis». Quam ob rem, huiusmodi
sacra communio in tota Christi Ecclesia viget, «quę ut perbelle scripsit
Paulus VI, Decessor noster vivit et agit in variis communitatibus
christianis, Ecclesiis scilicet particularibus, per omnem terrarum orbem
dispersis».
2. Habita igitur ratione huius communionis, universam Ecclesiam veluti
conglutinantis, etiam hierarchica eiusdem Ecclesię constitutio explicatur atque
ad effectum deducitur: quę collegiali simul ac primatiali, natura ab
ipso Domino prędita est, cum «Apostolos ad modum collegii seu ctus stabilis
instituit, cui ex iisdem electum Petrum pręficit». Hic pręsertim agitur de
speciali illa ratione, qua Ecclesię Pastores triplex Christi munus participant,
docendi scilicet, sanctificandi atque gubernandi: et sicut Apostoli id una cum
Petro egerunt, ita haud dissimili modo id Episcopi agunt simul cum Romano
Episcopo. Ut Concilii Vaticani II verbis denuo utamur, «Episcopi igitur
communitatis ministerium cum adiutoribus presbyteris et diaconis susceperunt,
loco Dei pręsidentes gregi, cuius sunt Pastores, ut doctrinę magistri, sacri
cultus sacerdotes, gubernationis ministri. Sicut autem permanet munus a Domino
singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum et successoribus eius
transmittendum, ita permanet munus Apostolorum pascendi Ecclesiam, ab ordine
sacrato Episcoporum iugiter exercendum». Itaque fit ut «Collegium hoc»
Episcoporum dicimus cum Romano Pontifice coniunctorum «quatenus ex multis
compositum, varietatem et universalitatem Populi Dei, quatenus vero sub uno
capite collectum, unitatem gregis Christi» exprimat.
Episcoporum autem potestas atque auctoritas diaconię notam prę se fert,
ad ipsius Iesu Christi exemplum accommodatam, qui «non venit, ut ministraretur
ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis» (Mc
10, 45). Potestas ergo, quę in Ecclesia datur, potissimum secundum serviendi
normam et intellegenda et exercenda est, ita ut huiusmodi auctoritas pastorali
nota in primis polleat.
Id vero ad singulos Episcopos in propria cuiusque particulari Ecclesia spectat;
attamen tanto magis ad Romanum Episcopum pertinet, cuius ministerium Petrianum
in universalis Ecclesię bonum utilitatemque procurandam incumbit: Romana enim
Ecclesia pręsidet «universo caritatis ctui», ideoque caritati inservit. Ex
hoc potissimum principio processerunt vetusta ilia verba «Servus Servorum
Dei», quibus Petri Successor denominatur atque definitur.
Quam ob causam, Romanus Pontifex Ecclesiarum etiam particularium negotia, ab
Episcopis ad se delata aut utcumque cognita, diligenter perpendere curavit, ut,
pleniore rerum experientia exinde adepta, vi muneris sui, Vicarii scilicet
Christi totiusque Ecclesię Pastoris, fratres suos in fide confirmaret (cf. Lc
22, 32). Id enim persuasum sibi habebat mutuam inter Episcopos in universo orbe
constitutos et Romanum Episcopum communionem, in vinculo unitatis, caritatis et
pacis, maximum afferre emolumentum unitati fidei
necnon disciplinę in cuncta Ecclesia promovendę atque tuendę.
3. Quibus pręmissis, sic intellegitur diaconia, quę Petri eiusque
successorum propria est, ut necessario referatur ad aliorum apostolorum,
eorumque successorum, diaconiam, quę ad ędificandam Ecclesiam in hoc mundo
unice intendit.
Hęc necessaria ministerii Petriani ratio ac necessitudo cum ceterorum
apostolorum munere ac ministerio quoddam signum iam antiquitus postulavit, atque
postulare debet, quod non modo ad instar symboli, sed etiam in rerum veritate
exstaret. Hanc quidem necessitatem Decessores Nostri, apostolici laboris
gravitate perculsi, dilucide impenseque senserunt, sicuti, exempli gratia,
Innocentii III verba testantur, qui anno
MCXCVIII ad Gallię Episcopos
pręlatosque hęc scripsit, cum ad ipsos suum quendam Legatum mitteret: «Licet
commissa nobis a Domino potestatis ecclesiastice plenitudo universis Christi
fidelibus nos constituerit debitores, statum tamen et ordinem conditionis
humanę non possumus ampliare [...]. Quia vero lex humane conditionis non
patitur nec possumus in persona propria gerere sollicitudines universas,
interdum per fratres nostros, qui sunt membra corporis nostri, ea cogimur
exercere, que, si commoditas ecclesie sustineret, personaliter libentius
impleremus».
Inde quidem perspiciuntur atque intelleguntur sive natura illius instituti, quo
Petri successor usus est in sua exercenda missione in universalis Ecclesię
bonum, sive agendi ratio, qua ipsum institutum commissa munera ad effectum
deduceret oportuit: Romanam Curiam dicimus, quę in ministerii Petriani
adiutorium ab antiquis temporibus adlaborat pręstandum.
Nam ut illa, quam diximus, frugifera communio firmior exstaret atque uberius
usque proficeret, Romana Curia ad id exorta est, ut scilicet efficacius
redderetur muneris exercitium Pastoris Ecclesię, quod Petro eiusque
successoribus ab ipso Christo traditum est, quodque in dies crevit ac dilatatum
est. Enimvero Decessor Noster Xystus V in Constitutione apostolica Immensa
ęterni Dei fatebatur: «Romanus Pontifex, quem Christus Dominus Corporis
sui, quod est Ecclesia, visibile caput constituit omniumque Ecclesiarum
sollicitudinem gerere voluit, multos sibi tam immensi oneris adiutores advocat
atque adsciscit [...] ut partita inter eos (sc. Cardinales) aliosque Romanę
Curię magistratus ingenti curarum negotiorumque mole, ipse tantę potestatis
clavum tenens, divina gratia adiutrice, non succumbat».
4. Revera, ut iam quędam historię lineamenta proponamus, Romani Pontifices,
iam inde a remotissimis temporibus, in suo ministerio ad universę Ecclesię
bonum procurandum sive singulos viros sive instituta adhibuerunt, qui ex Romana
Ecclesia deligebantur, siquidem eadem Ecclesia Beati Petri apostoli a
Decessore Nostro Gregorio Magno nuncupata est.
Primum enim presbyterorum diaconorumve, ad eandem Ecclesiam pertinentium, opera
usi sunt, qui vel legati munere fungerentur, vel pluribus missionibus
interessent, vel Romanorum Pontificum partes in cumenicis Conciliis agerent.
Cum autem peculiaris momenti res tractandę erant, Romani Pontifices in auxilium
vocaverunt Synodos vel Concilia Romana, ad quę Episcopi, in ecclesiastica
provincia Romana suo munere fungentes, arcessebantur; hęc vero non modo
quęstiones ad doctrinam et magisterium spectantes agebant, sed etiam ad
tribunalium instar procedebant, in quibus Episcoporum causę, ad Romanum
Pontificem delatę, iudicabantur.
Ex quo autem tempore Cardinales speciale momentum in Romana Ecclesia adsumere cperunt,
pręsertim in Papę electione, quę inde ab anno
MLIX ipsis reservata est, iidem
Romani Pontifices Patrum Cardinalium collata opera magis magisque usi sunt, ita
ut Romanę Synodi vel Concilii munus gradatim deminueretur, donec reapse
cessaret.
Quare evenit ut, pręsertim post sęculum
XIII, Summus Pontifex omnia Ecclesię
negotia una cum Cardinalibus, in Consistorium coadunatis, ageret. Ita factum
est, ut instrumentis non stabilibus, videlicet Conciliis seu Romanis Synodis,
stabile aliud succederet, quod Romano Pontifici semper pręsto esset.
Decessor Noster Xystus V, per iam commemoratam Constitutionem Apostolicam Immensa
ęterni Dei, die
XXII mensis Ianuarii anno
MDLXXXVIII qui fuit
MDLXXXVII
ab Incarnatione D.N.I.C. Romanę Curię compagem eius formalem dedit seriem
XV Dicasteriorum instituendo, eo consilio ut uni Cardinalium Collegio plura
subrogarentur collegia, e quibusdam Cardinalibus exstantia, quorum tamen
auctoritas ad definitum quendam campum certamque materiam restringeretur; quam
ob rem Summi Pontifices huiusmodi collegialium consiliorum viribus maxime frui
poterant. Consistorii ideo nativum munus propriumque momentum valde deminuta
sunt.
Volventibus tamen sęculis ac rationibus historicis rerumque condicionibus
mutantibus, temperamenta quędam atque immutationes accesserunt, pręsertim cum
sęculo
XIX Cardinalium Commissiones institutę sunt, quarum esset Summo
Pontifici adiutricem operam pręter alia Romanę Curię Dicasteria conferre.
Denique, opera et iussu S. Pii X, Decessoris Nostri, edita est Constitutio
apostolica Sapienti consilio, die
XXIX mensis Iunii anno
MCMVIII, in qua,
respectu etiam propositi ecclesiasticas leges in Codicem iuris canonici
colligendi, hęc Ipse scripsit: «Maxime opportunum visum est a Romana Curia
ducere initium, ut ipsa, modo apto et omnibus perspicuo ordinata, Romano
Pontifici Ecclesięque operam suam pręstare facilius valeat et suppetias ferre
perfectius». Cuius reformationis hi pręcipui fuerunt effectus: Sacra Romana
Rota, quę anno
MDCCCLXX munere cessaverat, ea ratione restituta est, ut
iudicialia negotia ageret, dum Congregationes, amissa iudiciorum competentia,
administrationis instrumenta unice fierent. Pręterea, principium instauratum
est, quo Congregationes suo proprio iure, nemini alii attribuendo, gauderent,
scilicet ut singulę res a suo quęque Dicasterio, non vero simul a pluribus,
tractari deberent.
Quę quidem Pii X reformatio, postea in Codice iuris canonici anno
MCMXVII a Benedicto XV, Decessore Nostro, promulgato, sancita et completa, fere
immutata permansit usque ad annum
MCMLXVII, non multo post Concilium cumenicum
Vaticanum II peractum, in quo Ecclesia altius sui ipsius mysterium exploravit
suumque vividius prospectavit officium.
5. Huiusmodi itaque Ecclesię de seipsa aucta cognitio sponte novam quandam
Romanę Curię aptationem, nostrę ętati congruentem, secum ferre debuit.
Siquidem Sacrosanti Concilii Patres ipsam Romano Pontifici atque Ecclesię
Pastoribus eximium hucusque prębuisse auxilium agnoverunt, simulque ut eiusdem
Romanę Curię Dicasteria novę ordinationi, temporum, regionum rituumque
necessitatibus magis aptatę, subicerentur optaverunt. Hisce igitur Concilii
optatis satisfaciens, Paulus VI, Decessor Noster, novam Curię ordinationem ad
effectum alacriter adduxit, data Constitutione apostolica Regimini Ecclesię
universę, die
XV mensis Augusti anno
MCMLXVII.
Equidem per hanc Constitutionem Summus ille Pontifex Romanę Curię structuram,
competentiam ac procedendi rationem Dicasteriorum iam exsistentium accuratius
determinavit, novaque constituit, quorum esset particularia in Ecclesia
pastoralia incepta promovere, dum cetera in iurisdictionis vel gubernationis
officia incumbere pergerent; quam ob rem factum est, ut compositio Curię
multiformem universalis Ecclesię imaginem clarius referret. Inter alia, dicesanos
Episcopos in ipsam arcessivit, simulque internę coordinationi Dicasteriorum
prospexit per periodicos conventus eorundem Cardinalium moderatorum ad communia
problemata collatis consiliis perpendenda. Sectionem Alteram apud Tribunal
Signaturę Apostolicę induxit, ad summa eaque principalia fidelium iura aptius
tuenda.
Verumtamen, cum antiquorum institutorum reformationem maturiore studio egere
plane novisset, idem Summus Pontifex iussit ut, quinque exactis annis a
Constitutionis promulgatione, innovatus rerum ordo altius expenderetur,
pariterque inspiceretur utrum Concilii Vaticani II postulatis reapse congrueret
et christiani populi civilisque societatis necessitatibus responderet, atque,
quantum res postularet, in aptiorem reduceretur formam. Cui muneri adimplendo
Commissio, seu peculiare Pręlatorum corpus, Cardinali pręside, destinata est,
ipsaque usque ad eiusdem Pontificis obitum operam actuose navavit.
6. Cum inscrutabili Providentię consilio ad universalis Ecclesię pascendę
munus vocati simus, iam a Pontificatus primordiis sategimus non solum de re tam
gravi Dicasteriorum mentem exquirere, verum etiam ab universo Cardinalium
Collegio iudicium postulare. Qui Patres Cardinales, in generali Consistorio bis
congregati, rei incubuerunt atque consilia prębuerunt de itinere rationibusque
persequendis in Romanę Curię ordinatione. Cardinales enim cum Romani Episcopi
ministerio arctissimo ac singulari vinculo coniunguntur, eidemque «adsunt sive
collegialiter agendo, cum ad quęstiones maioris momenti tractandas in unum
convocantur, sive ut singuli, scilicet variis officiis, quibus funguntur, eidem
[...] operam pręstando in cura pręsertim cotidiana universę Ecclesię»: ii
igitur in primis sciscitandi erant in tanti momenti causa.
Perampla sententiarum rogatio, quam supra memoravimus, apud Romanę Curię
Dicasteria, ut ęquum erat, iterum facta est. Generalis consultationis fructus
illud exstitit «Schema Legis peculiaris de Curia Romana», cui apparando
incubuit Pręlatorum Commissio, Patre Cardinali pręside, duos fere annos
adlaborans, quodque singulorum Cardinalium, Ecclesiarum Orientalium
Patriarcharum, Episcoporum Conferentiarum per earum Pręsides, et Romanę Curię
Dicasteriorum examini subiectum est, atque in plenario Cardinalium Ctu anno
MCMLXXXV excussum. Quod attinet ad Episcoporum Conferentias, oportebat ut de
Ecclesiarum particularium necessitatibus atque de earum hac in materie
exspectationibus optatisque ad Romanam Curiam pertinentibus per vere universalem
sententiam certiores fieremus; quę omnia ut plane nosceremus, occasionem
potissimum prębuit peropportunam extraordinaria Synodus pariter anno
MCMLXXXV
celebrata, sicut iam mentionem fecimus.
Denique Commissio Patrum Cardinalium ad hunc finem specialiter condita, ratione
habita animadversionum et consiliorum ex multiplicibus consultationibus
acceptorum, atque sententia etiam privatorum quorundam virorum cognita, Legem
peculiarem pro Curia Romana apparavit, novo Codici iuris canonici
congruenter aptatam.
Quam quidem peculiarem Legem hac pręsenti Constitutione apostolica promulgare
volumus, dum quartum nuper exspiravit sęculum a commemorata Constitutione
apostolica Immensa ęterni Dei Xysti V, atque octogesimus recurrit annus
a S. Pii X Constitutione apostolica Sapienti consilio, viginti denique
vix expletis annis ex quo Constitutio apostolica Pauli VI Regimini Ecclesię
universę vim suam exserere cpit, quacum hęc Nostra arcte coniungitur,
quippe quod utraque a Concilio Vaticano II, eadem ducente cogitatione et mente,
originem quodammodo ducat.
7. Hę mens atque cogitatio, Concilio Vaticano II congruentes, renovatę Romanę
Curię actuositatem firmant et exprimunt. Quę quidem hisce Concilii enuntiatur
verbis: «In exercenda suprema, plena et immediata potestate in universam
Ecclesiam, Romanus Pontifex utitur Romanę Curię Dicasteriis, quę proinde
nomine et auctoritate illius munus suum explent in bonum Ecclesiarum et in
servitium Sacrorum Pastorum».
Patet igitur Romanę Curię munus, etsi ad propriam Ecclesię constitutionem,
iure divino conditam, non pertinet, indolem tamen vere ecclesialem
habere, quatenus ab universalis Ecclesię Pastore suam et exsistentiam et
competentiam trahat. Ea enim in tantum exstat atque adlaborat, in quantum ad
ministerium Petrianum refertur in eoque fundatur. Quoniam autem Petri
ministerium, utpote «servi servorum Dei», sive erga universam Ecclesiam sive
erga totius Ecclesię Episcopos exercetur, Romana etiam Curia, Petri successori
inserviens, ad universam Ecclesiam atque ad Episcopos iuvandos pariter spectat.
Plane inde elucet pręcipuam notam omnium singulorumque Romanę Curię
Dicasteriorum esse eius indolem ministerialem, sicut iam prolata verba e
Decreto «Christus Dominus» declarant, et hęc pręsertim: «Romanus Pontifex utitur
Romanę Curię Dicasteriis». Perspicue enim indoles instrumentalis
Curię his indicatur, et ipsa veluti instrumentum in manibus Pontificis
quodammodo describitur, ita ut nulla vi nullaque potestate polleat pręter eas
quas ab eodem Summo Pastore recipit. Ipse enim Paulus VI, iam duobus annis
antequam Decretum Christus Dominus promulgaretur, scilicet anno
MCMLXIII,
Romanam Curiam definivit instrumentum immediatę adhęsionis et absolutę obdientię,
quo Summus Pontifex ad suam universalem missionem explendam utitur. Quę notio
in Constitutione apostolica Regimini Ecclesię universę passim usurpata
est.
Hęc indoles ministerialis vel instrumentalis aptissime revera videtur huius
valde benemeriti venerandique instituti naturam definire eiusque actionem
significare, quę totę in eo consistunt ut auxilium Summo Pontifici eo validius
et efficacius pręstet, quo magis conformiter ac fidelius eius voluntati sese
prębere nitatur.
8. Pręter hanc indolem ministerialem, a Concilio Vaticano II character, ut
ita dicamus, vicarius Romanę Curię in luce ulterius ponitur,
quandoquidem ipsa ut iam diximus, non proprio iure neque proprio marte operatur:
potestatem enim a Romano Pontifice acceptam exercet essentiali quadam et nativa
cum Ipso necessitudine, quia huiusmodi potestatis proprium est ut agendi studium
cum voluntate illius, a quo oritur, semper coniungat, ea quidem ratione ut
eiusdem voluntatis fidelem interpretationem, consonantiam, immo quasi
ęqualitatem prę se ferat atque manifestet, in Ecclesiarum bonum atque in
Episcoporum servitium. Ex huiusmodi indole Romana Curia vim roburque haurit,
pariterque officiorum suorum limites ac normarum codicem invenit.
Huius autem potestatis plenitudo in capite seu in ipsa Christi Vicarii persona
insidet, qui propterea Curię Dicasteriis eam committit pro singulorum
competentia atque ambitu. Quoniam autem Romani Pontificis munus Petrianum sicut
diximus, ad fratrum Episcoporum Collegii munus suapte natura refertur, ad id
simul spectans ut universa Ecclesia singulęque particulares Ecclesię
ędificentur, constabiliantur atque dilatentur, eadem Curię diaconia,
qua Ipse in suo personali munere exercendo utitur, necessario pariter refertur
ad personale Episcoporum munus, sive utpote Episcopalis Collegii membrorum, sive
utpote particularium Ecclesiarum Pastorum.
Quam ob causam non modo longe abest ut Romana Curia personales rationes ac
necessitudines inter Episcopos atque Summum Pontificem quoddam veluti diaphragma
impediat vel condicionibus obstringat, sed contra ipsa est, atque magis
magisque sit oportet, communionis atque sollicitudinum participationis
administra.
9. Ratione igitur suę diaconię, cum ministerio Petriano coniunctę, eruendum
est tum Romanam Curiam cum totius orbis Episcopis arctissime coniungi, tum
eosdem Pastores eorumque Ecclesias primos principalioresque esse veluti
beneficiarios operis Dicasteriorum. Quod eiusdem Curię etiam compositione
probatur.
Etenim Romanam Curiam omnes fere componunt Patres Cardinales, ad Romanam
Ecclesiam proprio nomine pertinentes, qui proxime Summum Pontificem in
universali Ecclesia gubernanda adiuvant, quique insuper cuncti sive in ordinaria
sive in extraordinaria Consistoria convocantur, cum graviora negotia tractanda
id suadeant; quo igitur fit ut, necessitates totius Populi Dei plenius
cognoscentes, Ecclesię universę bono prospicere pergant.
Huc etiam accedit quod singulis Dicasteriis prępositi episcopali charactere et
gratia plerumque pollent ad unumque Episcoporum Collegium pertinent, itemque
eadem etiam erga universam Ecclesiam sollicitudine urgentur, qua omnes Episcopi,
in communione hierarchica cum Romano Episcopo suo Capite, devinciuntur.
Cum insuper inter Dicasteriorum membra aliqui cooptentur dicesani Episcopi,
«qui mentem, optata ac necessitates omnium Ecclesiarum Summo Pontifici plenius
referre valeant», per Romanam Curiam collegialis affectus, qui inter Episcopos
eorumque Caput intercedit, ad concretam applicationem perducitur, idemque
ad totum mysticum Corpus extenditur, «quod est etiam corpus Ecclesiarum».
Qui quidem collegialis affectus inter varia quoque Dicasteria colitur. Omnes
enim Cardinales Dicasteriis prępositi certis temporibus inter se conveniunt,
vel ipsorum partes agentes cum peculiares quęstiones tractandę sint, ut
collatis consiliis de potioribus quęstionibus certiores fiant ad illasque
solvendas mutuum adiutorium conferant atque ideo agendi cogitandique unitatem in
Romana Curia provideant.
Pręter hos episcopali potestate pręditos viros ad Dicasteriorum navitatem
plurimi requiruntur operis adiutores, qui suo labore, haud raro abscondito neque
levi vel facili, ministerio Petriano inserviant ac prosint.
Etenim in Romanam Curiam advocantur sive dicesani ex universo terrarum orbe
presbyteri, qui sacerdotii ministerialis participes, cum Episcopis arcte
coniunguntur; sive Religiosi, e quibus maxima pars sunt presbyteri, atque
Religiosę Sodales, qui vitam suam ad Evangelii consilia diversimode componunt,
ad Ecclesię bonum augendum atque ad singulare Christi testimonium coram mundo
pręstandum; sive laici viri atque mulieres, qui ob Baptismi atque
Confirmationis virtutem proprio apostolico munere funguntur. Quę plurium virium
conspiratio efficit ut omnes Ecclesię ordines in pastoralem Romanę Curię
operam continuandam efficacius usque adiuvent Summum Pontificem, cum Ipsius
ministerio coniuncti. Exinde etiam patet, huiusmodi omnium Ecclesię ordinum
servitium nihil simile in civili societate invenire, atque ipsorum laborem cum
animo vere serviendi pręstandum esse, ad ipsius Christi diaconiam sequendam
atque imitandam.
10. Clare inde elucet Romanę Curię ministerium, sive in semet ipso
consideretur, sive ob ipsius rationes cum universę Ecclesię Episcopis, sive ob
fines, ad quos contendit atque ob concordem caritatis affectum, quo ducatur
oportet, quadam collegialitatis nota pollere, etiamsi ipsa Curia nulli
sit comparanda cuiuslibet naturę collegio; quę nota eam ad inserviendum
Episcoporum Collegio informat mediisque ad id idoneis instruit. Quin immo,
ipsorum etiam Episcoporum sollicitudinem pro universa Ecclesia exprimit,
siquidem Episcopi huiusmodi curam atque sedulitatem «cum Petro et sub Petro»
participant.
Quod sane maxime excellit et symbolicam vim prę se fert, cum Episcopi ut
iam supra diximus vocantur ut singulis Dicasteriis sociam operam prębeant.
Pręterea omnibus et singulis Episcopis integrum ius manet et officium ipsum
Beati Petri Successorem adeundi, potissimum per visitationes «ad Apostolorum
limina».
Hę visitationes, ob supra exposita ecclesiologica et pastoralia principia,
propriam peculiaremque significationem accipiunt. Sunt enim in primis maximi
momenti opportunitas, et veluti centrum constituunt supremi illius ministerii,
Summo Pontifici commissi: nam Ecclesię universalis Pastor tunc communicat atque
colloquitur cum particularium Ecclesiarum Pastoribus, qui ad ipsum se conferunt
ut in eo Cepham videant (cf. Gal 1, 18), suarum dicesium quęstiones
coram atque privatim cum Ipso pertractent cum eoque ideo omnium Ecclesiarum
sollicitudinem participent (cf. 2 Cor 11, 28). Quam ob rem, per
visitationes ad limina communio atque unitas in intima Ecclesię vita maximopere
foventur.
Eędem pręterea Episcopis copiam commoditatemque prębent, ut cum competentibus
Romanę Curię Dicasteriis considerent atque explorent tum studia ad doctrinam
actionemque pastoralem attinentia, tum apostolatus incepta, tum difficultates,
quę ęternę salutis procurandę missioni, ipsis concreditę, se interponant.
11. Cum igitur Romanę Curię navitas cum munere Petriano iuncta in eoque
fundata, in bonum simul universę Ecclesię sive Ecclesiarum particularium
cedat, ea pręprimis ad explendum unitatis ministerium vocatur, quod
Romano Pontifici singulariter commissum est, quatenus Ipse divino placito
perpetuum atque visibile fundamentum Ecclesię constitutus est. Quapropter
unitas in Ecclesia pretiosus est thesaurus servandus, defendendus, tutandus
promovendus perpetuo erigendus, omnibus studiose cooperantibus, iis potissimum
qui vicissim visibile principium et fundamentum in suis Ecclesiis
particularibus sunt.
Igitur cooperatio, quam Romana Curia Summo Pontifici pręstat, hoc unitatis
ministerio fulcitur: hęc autem in primis unitas est Fidei, quę
sacro deposito, cuius Petri Successor primus est custos et tutor et a quo munus
supremum confirmandi fratres suscipit, regitur et struitur. Est pariter unitas
disciplinę, quoniam agitur de generali disciplina Ecclesię, quę in
normarum morumque complexu consistit, fundamentalem Ecclesię constitutionem
conformat, atque media salutis eorumque rectam administrationem tuetur, una cum
Populi Dei ordinata compagine.
Eadem unitas, quam nullo non tempore regimen Ecclesię universę tuendam curat a
diversis exsistendi et agendi modis pro varietate personarum et culturarum nedum
detrimentum patiatur per donorum immensam varietatem, quę Spiritus Sanctus
profundit, perenniter ditescit, dummodo ne exinde nisus sese separandi insularum
ad instar vel fugę a centro exoriantur, sed omnia in altiorem unius Ecclesię
structuram componantur. Quod principium Decessor Noster Ioannes Paulus I optime
commemoravit, cum Patres Cardinales allocutus hęc de Romanę Curię institutis
asseveravit: eadem «Christi Vicario id pręstant ut apostolico ministerio,
cuius Ipse universę Ecclesię debitor est, certe ac definite fungi possit,
atque hac ratione provident ut legitimę agendi libertates sese organico modo
explicent, servato tamen necessario obsequio erga illam disciplinę immo etiam
fidei unitatem, ad Ecclesię naturam pertinentem, pro qua Christus antequam
pateretur oravit».
Quo fit ut supremum unitatis ministerium universalis Ecclesię legitimas
consuetudines, populorum mores atque potestatem, quę iure divino ad Ecclesiarum
particularium Pastores pertinet, vereatur. Ipse tamen Romanus Pontifex, uti
patet, prętermittere non valet quin manus apponat quotiescumque graves rationes
pro tuenda unitate in fide, in caritate vel in disciplina id postulent.
12. Munus itaque Romanę Curię ecclesiale cum sit, cooperationem totius
Ecclesię, ad quam dirigitur, requirit. Nemo enim in Ecclesia ab aliis est
seiunctus, immo quisque cum ceteris omnibus unum idemque efficit corpus.
Cuiusmodi cooperatio per illam communionem agitur, e qua exordium sumpsimus,
scilicet vitę, caritatis et veritatis, in quam Populus messianicus a Christo
Domino est constitutus, ab Eoque ut redemptionis instrumentum assumitur et
tamquam lux mundi et sal terrę ad universum mundum mittitur. Sicut ergo Romanę
Curię est cum omnibus Ecclesiis communicare, ita Pastores Ecclesiarum
particularium, quas ipsi «ut vicarii et legati Christi regunt», cum Romana
Curia communicare satagant oportet, ut per hęc fidentia commercia, firmiore
vinculo cum Petri Successore obstringantur.
Quę inter Ecclesię centrum eiusque, ut ita dicamus, peripheriam mutua
communicatio, dum nullius extollit auctoritatis fastigium, communionem
inter omnes maximopere promovet, ad instar viventis cuiusdam corporis, quod ex
mutuis omnium membrorum rationibus constat atque operatur. Quod feliciter
expressit Paulus VI Decessor Noster: «Liquet enim motui ad centrum ac veluti ad
cor Ecclesię respondere opus esse alium motum, qui a medio ad extrema feratur
atque quadam ratione omnes et singulas Ecclesias, cunctos et singulos Pastores
ac fideles attingat, ita ut ille significetur et ostendatur thesaurus veritatis,
gratię et unitatis, cuius Christus Dominus ac Redemptor Nos effecit participes,
custodes ac dispensatores».
Quę omnia eo pertinent, ut uni eidemque Populo Dei efficacius prębeatur
ministerium salutis; ministerium dicimus, quod pręprimis postulat mutuum inter
particularium Ecclesiarum Pastores et universę Ecclesię Pastorem adiutorium,
ita ut omnes collatis viribus adnitantur adimplere supremam eam legem, quę est
salus animarum.
Nihil omnino aliud, quam ut huic saluti animarum uberius usque consulerent,
Summi Pontifices voluerunt, sive Romanam Curiam condendo, sive novis Ecclesię
mundique condicionibus ipsam aptando, sicut e rerum historia patet. Iure igitur
merito Paulus VI Romanam Curiam, veluti alterum Hierosolymitanum cenaculum, et
sanctę Ecclesię prorsus deditam sibi effingebat. Nosmetipsi idcirco ediximus
omnibus, qui in ipsa operam dant, unicam agendi rationem esse et normam
Ecclesię et erga Ecclesiam alacre pręstare servitium. Immo in hac nova de
Romana Curia Lege statuere voluimus, ut quęstiones omnes a Dicasteriis
tractentur «viis [...] ac iudiciis pastoralibus, animo intento tum ad iustitiam
et Ecclesię bonum tum pręsertim ad animarum salutem».
13. Iam igitur promulgaturi hanc Constitutionem apostolicam, qua nova Romanę
Curię lineamenta impertiuntur, placet nunc Nobis consilia atque proposita
complecti, quibus ducti sumus.
Voluimus in primis ut eiusdem Curię imago et facies novis responderet nostri
temporis postulatis, ratione mutationum habita, quę post editam Constitutionem
apostolicam Regimini Ecclesię universę sive a Decessore Nostro Paulo VI
sive a Nobis factę sunt.
Deinde Nostrum fuit ut Ecclesię legum renovatio, quę per evulgatum novum Codicem
iuris canonici inducta est, vel quę in eo est posita ut ad effectum
deducatur in recognoscendo Codice Iuris Canonici Orientalis, aliquo modo
expleretur atque conficeretur.
Tum in animo habuimus ut antiquitus recepta Romanę Curię Dicasteria et
Instituta magis idonea redderentur ad ipsorum fines consequendos, ad quos
instituta sunt, scilicet ad participanda regiminis, iurisdictionis atque
negotiorum exsecutionis munera; qua de re factum est ut horum Dicasteriorum
agendi provincię inter ipsa aptius distribuerentur ac distinctius
designarentur.
Deinde, prę oculis habentes quę rerum usus hisce annis docuit quęque semper
novis ecclesialis societatis postulatis requiruntur, cogitavimus iuridicam
figuram rationemque iterum considerare illorum institutorum, quę merito
«post-conciliaria» appellantur, eorum forte conformationem ordinationemque
mutando. Quod eo consilio fecimus, ut magis magisque utile fructuosumque ipsorum
institutorum munus redderetur, scilicet in Ecclesia promovendi peculiaria
pastoralia opera atque rerum studium, quę augescente in dies celeritate
Pastorum sollicitudinem occupant eademque tempestivas securasque responsiones
postulant.
Denique nova et etiam stabilia incepta ad mutuam operam inter Dicasteria
consociandam excogitata sunt, quorum ope quędam agendi ratio habeatur unitatis
notam suapte natura prę se ferens.
Quę ut uno comprehendamus verbo, curę Nobis fuit continenter procedere ut
Romanę Curię constitutio atque agendi ratio tum ecclesiologicę illi rationi,
a Concilio Vaticano II pertractatę, magis magisque responderent, tum ad ipsius
constitutionis pastorales propositos fines obtinendos clariore usque modo idonea
evaderent, tum ecclesialis civilisque societatis necessitatibus aptius in dies
obviam irent.
Siquidem persuasum Nobis est Romanę Curię navitatem haud paulum conferre, ut
Ecclesia, tertio post Christum natum adventante millennio, ortus sui mysterio
fidelis perseveret, cum Spiritus Sanctus virtute Evangelii eam iuvenescere
facit.
14. Hisce omnibus attentis, opera peritorum virorum adhibita, sapienti consilio
et collegiali affectu suffulti Patrum Cardinalium et Episcoporum, diligenter
perspectis Romanę Curię natura et munere, hanc Apostolicam Constitutionem
exarari iussimus, spe ducti ut veneranda hęc et regimini Ecclesię necessaria
institutio, novo illi pastorali instinctui respondeat, quo pręsertim post
celebratum Concilium Vaticanum II fideles omnes, laici, presbyteri et pręsertim
Episcopi aguntur, quo penitius usque audiant atque sequantur ea quę Spiritus
dicat Ecclesiis (cf. Ap 2, 7).
Quemadmodum enim omnes Ecclesię Pastores, atque inter ipsos speciali modo
Romanus Episcopus, persentiunt se esse «ministros Christi et dispensatores
mysteriorum Dei» (1 Cor 4, 1), atque cupiunt se pręprimis adiutores
prębere fidelissimos, quibus Ęternus Pater facile utatur ad salutis opus in
mundo prosequendum, ita Romana Curia, in singulis quibusque exercitatis suę
magni momenti navitatis orbibus, peroptat ut ipsa quoque eodem Spiritus eodemque
amatu pervadatur: Spiritum dicimus Filii hominis, Christi Unigeniti Patris, qui
«venit [...] salvare quod perierat» (Mt 18, 11), cuiusque unicum
amplissimumque optatum perpetuo eo contendit, ut omnes homines «vitam habeant
et abundantius habeant» (Io l0, 10).
Propterea, opitulante Dei gratia ac favente Beatissimę Virginis Marię,
Ecclesię Matris, auxilio, normas de Romana Curia quę sequuntur statuimus atque
decernimus.
© Copyright 1988
- Libreria Editrice Vaticana
|