I
NORMÆ GENERALES
De Curiæ Romanæ notione
Art. 1 — Curia Romana complexus est Dicasteriorum et Institutorum, quæ Romano
Pontifici adiutricem operam navant in exercitio eius supremi pastoralis muneris
ad Ecclesiæ Universæ Ecclesiarumque particularium bonum ac servitium, quo
quidem unitas fidei et communio populi Dei roboratur atque missio Ecclesiæ
propria in mundo promovetur.
De Dicasteriorum structura
Art. 2 — § 1. Dicasteriorum nomine intelleguntur: Secretaria Status,
Congregationes, Tribunalia, Consilia et Officia, scilicet Camera Apostolica,
Administratio Patrimonii Sedis Apostolicæ, Præfectura Rerum Œconomicarum
Sanctæ Sedis.
§ 2. Dicasteria sunt inter se iuridice paria.
§ 3. Institutis autem Curiæ Romanæ accedunt Præfectura Pontificalis Domus et
Officium de Liturgicis Celebrationibus Summi Pontificis.
Art. 3 — § 1. Dicasteria, nisi ob peculiarem ipsorum naturam aut specialem
legem aliam habeant structuram, constant ex Cardinali Præfecto vel
Archiepiscopo Præside, cœtu Patrum Cardinalium et quorundam Episcoporum,
adiuvante Secretario. Iisdem adsunt Consultores et operam præstant Administri
maiores atque congruus Officialium numerus.
§ 2. Iuxta peculiarem naturam quorundam Dicasteriorum, ipsorum cœtui adscribi
possunt clerici necnon alii Christifideles.
§ 3. Congregationis autem Membra proprie dicta sunt Cardinales et Episcopi.
Art. 4 — Præfectus vel Præses Dicasterium moderatur, id dirigit eiusdemque
personam gerit.
Secretarius, cooperante Subsecretario, Præfectum vel Præsidem in Dicasterii
negotiis personisque moderandis, adiuvat.
Art. 5 — § 1. Præfectus vel Præses, Membra cœtus, Secretarius ceterique
Administri maiores necnon Consultores a Summo Pontifice ad quinquennium
nominantur.
§ 2. Expleto septuagesimo quinto ætatis anno, Cardinales præpositi rogantur
ut officii renuntiationem exhibeant Romano Pontifici, qui, omnibus perpensis,
providebit. Ceteri Moderatores necnon Secretarii, expleto septuagesimo quinto
ætatis anno, a munere cessant; Membra octogesimo anno expleto; qui tamen
ratione muneris alicui Dicasterio adscripti sunt, cessante munere, desinunt esse
Membra.
Art. 6 — Occurrente morte Summi Pontificis, omnes Dicasteriorum Moderatores et
Membra a munere cessant. Excipiuntur Romanæ Ecclesiæ Camerarius et
Pænitentiarius Maior, qui ordinaria negotia expediunt, ea Cardinalium Collegio
proponentes, quæ ad Summum Pontificem essent referenda.
Secretarii ordinario moderamini Dicasteriorum prospiciunt, negotia tantum
ordinaria curantes; ipsi vero indigent confirmatione Summi Pontificis, intra
tres ab Eius electione menses.
Art. 7 — Membra cœtus sumuntur, ex Cardinalibus sive in Urbe sive extra Urbem
commorantibus, quibus accedunt, quatenus peculiari peritia in rebus, de quibus
agitur, pollent, nonnulli Episcopi, præsertim diœcesani, necnon, iuxta
Dicasterii naturam, quidam clerici et alii Christifideles, hac tamen lege, ut
ea, quæ exercitium potestatis regiminis requirunt, reserventur iis qui ordine
sacro insigniti sunt.
Art. 8 — Consultores quoque nominantur ex clericis vel ceteris
Christifidelibus scientia et prudentia præstantibus, ratione universalitatis,
quantum fieri potest, servata.
Art. 9 — Officiales assumuntur ex Christifidelibus, clericis vel laicis,
commendatis virtute, prudentia, usu rerum, debita scientia, aptis studiorum
titulis comprobata, ex variis orbis regionibus, quantum fieri potest, selectis,
ita ut Curia indolem universalem Ecclesiæ exprimat. Candidatorum idoneitas
experimentis aliisve congruentibus modis pro opportunitate comprobetur.
Ecclesiæ particulares, Moderatores Institutorum vitæ consecratæ et Societatum
vitæ apostolicæ ne omittant adiutricem operam Apostolicæ Sedi præbere,
sinentes ut eorum fideles aut sodales, si opus fuerit, in Romanam Curiam
arcessantur.
Art. 10 — Unumquodque Dicasterium proprium habet archivum, in quo documenta
recepta atque exemplaria eorum, quæ missa sunt, in «protocollum» relata,
ordinate, tuto et secundum hodierni temporis rationes custodiantur.
De agendi ratione
Art. 11 — § 1. Negotia maioris momenti cœtui generali, iuxta cuiusque
Dicasterii naturam, reservantur.
§ 2. Ad plenarias sessiones, semel in anno, quantum fieri potest, celebrandas,
pro quæstionibus naturam principii generalis habentibus aliisque, quas
Præfectus vel Præses tractandas censuerit, omnia Membra tempestive convocari
debent. Ad ordinarias autem sessiones sufficit ut convocentur Membra in Urbe
versantia.
§ 3. Omnes cœtus sessiones Secretarius cum iure suffragium ferendi participat.
Art. 12 — Consultorum atque eorum qui ipsis assimilantur est studio rei
propositæ diligenter incumbere suamque sententiam, pro more scriptam, de ea
exarare.
Pro opportunitate atque iuxta cuiusque Dicasterii naturam, Consultores convocari
possunt ut collegialiter quæstiones propositas examinent et, si casus ferat,
sententiam communem proferant.
Singulis in casibus alii ad consulendum vocari possunt, qui, etsi in Consultorum
numerum non sunt relati, peculiari tamen peritia rei pertractandæ commendentur.
Art. 13 — Dicasteria, secundum uniuscuiusque propriam competentiam, negotia
tractant, quæ ob peculiare suum momentum, natura sua aut iure, Sedi Apostolicæ
reservantur, atque ea quæ fines competentiæ singulorum Episcoporum eorumve cœtuum
excedunt, necnon ea quæ ipsis a Summo Pontifice committuntur; in studium
incumbunt problematum graviorum vigentis ætatis, ut actio pastoralis Ecclesiæ
efficacius promoveatur apteque coordinetur, debita servata relatione cum
Ecclesiis particularibus; promovent incepta pro bono Ecclesiæ universalis; ea
denique cognoscunt, quæ Christifideles, iure proprio utentes, ad Sedem
Apostolicam deferunt.
Art. 14 — Dicasteriorum competentia definitur ratione materiæ nisi aliter
expresse cautum sit.
Art. 15 — Quæstiones tractandæ sunt ad tramitem iuris, sive universalis sive
peculiaris Romanæ Curiæ, atque iuxta normas uniuscuiusque Dicasterii, viis
tamen ac iudiciis pastoralibus, animo intento tum ad iustitiam et Ecclesiæ
bonum tum præsertim ad animarum salutem.
Art. 16 — Romanam Curiam fas est adire, præterquam officiali Latino sermone,
cunctis etiam sermonibus hodie latius cognitis.
In commodum omnium Dicasteriorum «Centrum» constituitur pro documentis in
alias linguas vertendis.
Art. 17 — Quæ ab uno Dicasterio præparantur documenta generalia cum aliis
communicentur Dicasteriis, quorum interest, ut textu emendationibus forte
propositis perfici possit et, collatis consiliis, etiam ad eorum exsecutionem
concordius procedatur.
Art. 18 — Summi Pontificis approbationi subiciendæ sunt decisiones maioris
momenti, exceptis iis pro quibus Dicasteriorum Moderatoribus speciales
facultates tributæ sunt exceptisque sententiis Tribunalis Rotæ Romanæ et
Supremi Tribunalis Signaturæ Apostolicæ intra limites propriæ competentiæ
latis.
Dicasteria leges aut decreta generalia vim legis habentia ferre non possunt nec
iuris universalis vigentis præscriptis derogare, nisi singulis in casibus atque
de specifica approbatione Summi Pontificis.
Hoc autem sollemne sit ut nihil grave et extraordinarium agatur, nisi a
Moderatoribus Dicasteriorum Summo Pontifici fuerit antea significatum.
Art. 19 — § 1. Recursus hierarchici a Dicasterio recipiuntur, quod competens
sit ratione materiæ, firmo præscripto art. 21 § 1.
§ 2. Quæstiones vero, quæ iudicialiter sunt cognoscendæ, remittuntur ad
competentia Tribunalia firmo præscripto artt. 52 et 53.
Art. 20 — Conflictus competentiæ inter Dicasteria, si qui oriantur, Supremo
Tribunali Signaturæ Apostolicæ subiciantur, nisi Summo Pontifici aliter
prospiciendum placuerit.
Art. 21 — § 1. Negotia, quæ plurium Dicasteriorum competentiam
attingunt, a Dicasteriis, quorum interest, simul examinentur.
Ut consilia conferantur, a Moderatore Dicasterii, quod res agere cœpit,
conventus convocetur, sive ex officio sive rogatu alius Dicasterii, cuius
interest. Si tamen subiecta materia id postulet, res deferatur ad plenariam
sessionem Dicasteriorum, quorum interest.
Conventui præest Dicasterii Moderator, qui eundem coëgit, vel eiusdem
Secretarius, si soli Secretarii conveniant.
§ 2. Ubi opus fuerit opportune commissiones «interdicasteriales» permanentes,
ad negotia tractanda, quæ mutua crebraque consultatione egeant, constituantur.
De Cardinalium adunationibus
Art. 22 — De mandato Summi Pontificis pluries in anno Cardinales, qui
Dicasteriis præsunt, in unum conveniunt, ut graviores quæstiones examinentur,
labores coordinentur, utque notitiæ inter eos communicari et consilia capi
possint.
Art. 23 — Graviora indolis generalis negotia utiliter tractari possunt, si
Summo Pontifici placuerit, a Cardinalibus in Consistorio plenario iuxta legem
propriam adunatis.
De cœtu Cardinalium ad consulendum rebus organicis et œconomicis
Apostolicæ Sedis
Art. 24 — Cœtus ex quindecim Cardinalibus constat, totidem Præsulibus
Ecclesiarum particularium e variis orbis partibus, a Romano Pontifice ad
quinquennium nominatis.
Art. 25 — § 1. Cœtus ex solito bis in anno convocatur a Cardinali Secretario
Status ad res œconomicas et organicas quoad Sanctæ Sedis administrationem
perpendendas, auxiliantibus, quatenus opus fuerit, harum rerum peritis.
§ 2. Idem cognoscit etiam de navitate peculiaris Instituti, quod erectum est et
collocatum intra Statum Civitatis Vaticanæ, ad bona œconomica sibi commissa
custodienda atque administranda, quæ ad opera religionis et caritatis
sustinenda inserviunt; quod peculiari lege regitur.
De Rationibus cum Ecclesiis particularibus
Art. 26 — § 1. Crebræ relationes foveantur cum Ecclesiis particularibus cœtibusque
Episcoporum, eorum consilium exquirendo, cum agitur de apparandis documentis
maioris momenti, indolem generalem habentibus.
§ 2. Quantum fieri potest, antequam publici iuris fiant, communicentur cum
Episcopis diœcesanis documenta generalia aut quæ earundem Ecclesiarum
particularium speciali modo intersint.
§ 3. Quæstiones Dicasteriis propositæ, diligenter examinentur atque sine mora
responsio aut saltem syngraphum rei acceptæ, quatenus opus fuerit, mittatur.
Art. 27 — Dicasteria consulere ne omittant Pontificios Legatos circa negotia,
quæ ad Ecclesias particulares, ubi munus exercent, attineant, necnon cum iisdem
Legatis captas deliberationes communicare.
De visitationibus ad limina
Art. 28 — Iuxta venerandam traditionem et iuris præscriptum, Episcopi, qui
Ecclesiis particularibus præsunt, Apostolorum limina, statutis temporibus,
petunt eaque occasione relationem super diœcesis statu Romano Pontifici
exhibent.
Art. 29 — Huiusmodi visitationes peculiare in vita Ecclesiæ habent momentum,
quippe quæ veluti culmen efficiant relationum cuiusvis Ecclesiæ particularis
Pastorum cum Romano Pontifice. Ipse enim, suos in Episcopatu fratres coram
admittens, cum illis de rebus agit, quæ ad bonum Ecclesiarum et ad Episcoporum
pascendi munus pertinent, ipsosque in fide et caritate confirmat atque sustinet;
quo quidem modo vincula hierarchicæ communionis roborantur et catholicitas
Ecclesiæ necnon Episcoporum collegii unitas veluti palam ostenditur.
Art. 30 — Visitationes ad limina Dicasteria quoque Curiæ Romanæ respiciunt.
Per has enim dialogus proficuus inter Episcopos et Apostolicam Sedem augetur ac
profundior fit, mutuæ informationes dantur, consilia et opportunæ suggestiones
ad maius bonum et profectum Ecclesiarum necnon ad disciplinam Ecclesiæ communem
servandam afferuntur.
Art. 31 — Sedula cura apteque visitationes parentur ita ut tres principales
gradus quibus constant, videlicet ad Apostolorum Principum sepulcra peregrinatio
eorumque veneratio, congressio cum Summo Pontifice, atque colloquia apud Romanæ
Curiæ Dicasteria, feliciter procedant prosperumque habeant exitum.
Art. 32 — Hunc in finem, relatio super diœcesis statu Sanctæ Sedi sex
mensibus ante tempus pro visitatione statutum mittatur. A Dicasteriis, quibus
competit, omni cum diligentia examinetur eorumque animadversiones cum peculiari
cœtu ad hoc constituto communicentur ut brevis synthesis de his omnibus
conficiatur, quæ in colloquiis præ oculis habenda sit.
De indole pastorali actuositatis
Art. 33 — Eorum omnium actuositas, qui apud Romanam Curiam ceteraque Sanctæ
Sedis instituta operantur, verum ecclesiale est servitium, indole pastorali
signatum, prouti in universali Romani Pontificis missione participatio, summa
cum officii conscientia atque cum animo serviendi ab omnibus præstandum.
Art. 34 — Singula Dicasteria proprios fines persequuntur, ea tamen inter se
conspirant; quare omnes in Romana Curia operantes id efficere debent, ut eorum
operositas in unum confluat et temperetur. Omnes igitur parati semper sint ad
propriam operam præstandam ubicumque necesse fuerit.
Art. 35 — Etsi quævis opera in Sanctæ Sedis Institutis præstita cooperatio
est in actione apostolica, sacerdotes pro viribus in curam animarum, sine
præiudicio tamen proprii officii, actuose incumbant.
De Officio Centrali Laboris
Art. 36 — De laboris exercitio in Curia Romana atque de quæstionibus cum eo
connexis videt, iuxta suam competentiam, Officium Centrale Laboris.
De ordinibus
Art. 37 — Huic Constitutioni Apostolicæ accedit Ordo servandus seu
normæ communes, quibus disciplina et modus tractandi negotia in Curia ipsa
præstituitur, firmis manentibus normis generalibus huius Constitutionis.
Art. 38 — Unicuique Dicasterio proprius sit Ordo servandus seu normæ
speciales, quibus disciplina et negotia tractandi rationes præstituantur.
Ordo servandus
uniuscuiusque Dicasterii suetis Apostolicæ Sedis formis publici iuris fiat.
© Copyright 1988
- Libreria Editrice Vaticana
|