 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GIRARDOTANENSIS*
NONNULLIS DISIUNCTIS TERRITORIIS A SEDIBUS MEDELLENSI,
SONSONENSI RIVI NIGRI ET BARRANCABERMEIENSI NOVA CONDITUR DIOECESIS QUAE
GIRARDOTANENSIS APPELLATUR
Qui peculiari Dei consilio universae christianorum familiae praesumus, id
usque agere annitimur quod religionem et fidelium spiritale bonum latius
profert, commodius disponit et firmius reddit. Idcirco cum Venerabilis Frater
Noster Alfonsus S. R. E. Cardinalis López Trujillo, Archiepiscopus Medellensis,
idem quidem sentientibus Venerabilibus Episcopis qui ad praesens Dioeceses
administrant Sonsonensem Rivi Nigri et Barrancabermeiensem, audita quoque
Conferentia Episcoporum Columbianorum, plurima prece ab hac Apostolica Sede
efflagitaverit ut, earundem dioecesium quas supra memoravimus divisis latis
territoriis, nova ecclesiastica constitueretur circumscriptio, admotis
postulatis concedendum esse arbitramur. Itaque exstante favorabili voto
Venerabilis Fratris Angeli Acerbi, Archiepiscopi titulo Zellensis, in Columbiae
republica Apostolici Nuntii, ex sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R.
E. Cardinalium pro Publicis Ecclesiae negotiis praepositorum Apostolicae
potestatis usi plenitudine, suppleto eorum quorum interest consensu quive sua
interesse existimant, haec quae sequuntur statuimus ac iubemus. Ab archidioecesi
Medellensi territoria separamus quae sic vocitata comprehendunt municipia :
Girardota, Barbosa, Santo Domingo, Concepción, Alejandría, San Roque, Caracolí,
Maceo, Yolombó et Cisneros ; a dioecesi Sonsonensi Rivi Nigri paroeciam horum
nominum : La Inmaculada Concepción, en Concepción et San Pedro Alejandrino en
Alejandría; a dioecesi Barrancabermeiensi paroeciam quam vocant Nuestra Señora
del Carmen, en Virginias ; ex quibus distractis territoriis novam condimus
dioecesim Girardotanensem appellandam, iisdem conclusam finibus quibus praedicta
municipia et paroeciae ad praesens terminantur. Novae scilicet constitutae
dioecesis hi erunt fines : ad septentrionem dioecesis Sanctae Rosa de Osos ; ad
orientem dioecesis Barrancabermeiensis ; ad meridiem dioecesis Sonsonensis Rivi
Nigri ; ad occasum demum archidioecesis Medellensis. Novae Ecclesiae sedem in
urbe Girardota collocamus, templumque ibique situm paroeciale, B. M. V. «
Nuestra Señora del Rosario » dicatum ad honorem ac dignitatem evehimus Ecclesiae
cathedralis. Nuper conditam dioecesim metropolitanae sedi Medellensi
suffraganeam reddimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius
sedis pro tempore subicimus. Consultores quam primum deligantur dioecesani ad
iuris normam, qui ipsi episcopo assint consilio et opera. Convenienti Praesulis
novae dioecesis sustentationi providebunt Curiae emolumenta, fidelium stipes,
dos regiminis reipublicae, et portio obveniens ex divisione, ad normam can. 122
C. I. C., facienda bonorum quae hucusque ad Mensas episcopales (quas indigenae
Mitras appellant) dictarum dioecesium spectarunt. Ad sacrorum alumnorum
institutionem quod attinet, serventur praescripta iuris communis, ob oculos
habitis normis et regulis a Congregatione pro Institutione Catholica statis.
Selecti seminariorum alumni necnon sacerdotes in ecclesiasticis disciplinis
imbuendi excolendive ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum mittantur.
Quod autem ad novae dioecesis regimen pertinet, bonorum ecclesiasticorum
administrationem, administratoris dioecesani, sede vacante, electionem, fidelium
iura aliaque horum similia, quae sacri canones praescribunt ad amussim
serventur. Simul atque novae dioecesis constitutio ad effectum deducta erit, eo
ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur adscripti in cuius territorio officium
ecclesiasticum habent ; ceteri vero sacerdotes, clerici seminariique tirones
dioecesi in cuius territorio legitimum detinent domicilium. Documenta autem et
acta conditae dioecesis respicientia res, ad eiusdem Curiam episcopalem
mittantur ibique in tabulario rerum religiosarum custodiantur. Ad ea tandem
explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Angelum Acerbi
legamus, factis videlicet facultatibus necessariis et opportunis etiam
subdelegandi quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re denique
ad exitum perducta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad
Congregationem pro Episcopis sedulo mittantur. Contrariis quibuslibet rebus
minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI a publicis
Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 13, pp. 1731-1732
© Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana
|