 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CALDENSIS*
IN COLUMBIA NOVA CONDITUR DIOECESIS CALDENSIS
Omnium Ecclesiarum sollicitudine urgemur ut totius Dominici gregis spirituali
bono atque regimini sedula navitate consulamus. Ob eam causam, cum Venerabilis
Frater Noster Alfonsus S. R. E. Cardinalis López Trujillo, Archiepiscopus
Metropolita Medellensis, Conferentia Episcoporum Columbiae audita, ab hac
Apostolica Sede postulavisset ut a circumscriptione ecclesiastica sua quibusdam
distractis locis nova constitueretur dioecesis, Nos, favente quoque eidem rei
Venerabili Fratre Angelo Acerbi, Archiepiscopo titolo Zellensi, in eadem Natione
Apostolico Nuntio, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium Consilio pro Publicis Ecclesiae negotiis praepositorum, admotae
postulationi libentes concedendum esse censuimus. De plenitudine igitur
Apostolicae Nostrae potestatis, consensu suppleto eorum, quorum interest, vel
qui sua interesse putant, quae sequuntur decernimus. Ab archidioecesi Medellensi
separamus integrum territorium, prout praesens civili lege circumscribitur,
municipiorum vernaculo sermone nuncupatorum : Amaga, Angelopolis, Armenia,
Caldas, Fredonia, Heliconia, Montebello, Santa Barbara, Titiribi et Venecia,
atque simul territorium paroeciae cui nomen Santa Isabel, de la Tablaza; atque
ex ita distractis locis novam condimus dioecesim Caldensem appellandam, iisdem
circumscriptam finibus quibus praedicta municipia et memorata paroecia praesens
terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe « Caldas » nuncupata ponimus,
templumque paroeciale ibi exstans, Deo dicatum in honorem Beatae Mariae Virginis
titulo « Nuestra Señora de las Mercedes » invocatae, ad gradum et dignitatem
cathedralis Ecclesiae evehimus eique insignia, privilegia et honores tribuimus,
quae ceterarum in catholico orbe cathedralium Ecclesiarum sunt. Praeterea
dioecesim Caldensem suffraganeam facimus archidioecesis Medellensis eiusque pro
tempore Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Medellensis subicimus, iisdem
iuribus, privilegiis, honoribus insignitum, pariterque vero officiis, atque
oneribus et obligationibus adstrictum, quae Episcoporum residentium propria
sunt, mandantes quoque ut quam primum ibi Consultorum Collegium, ad communis
iuris normas, constituatur, qui Episcopo, consilio et opera, valido sint
auxilio. Quod attinet ad congruam sustentationem Praesulis novae dioecesis,
provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus necnon portione bonorum,
quae ad mentem can. 122 C. I. C. a mensa archiepiscopali Medellensi ei obvenire
debent. In iis vero quae respiciunt ad seminarii dioecesani aedificationem
atque ad sacrorum alumnorum institutionem, iuris communis praescripta serventur,
ratione sane habita normarum a Congregatione pro Institutione Catholica
editarum. Provideatur insuper ut selecti alumni seminarii, philosophicis ac
theologicis imbuendi disciplinis, necnon sacerdotes quibus altiora studia
complenda fuerint, Romam ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum
mittantur. Quod autem attinet ad novae dioecesis regimen, bonorum
ecclesiasticorum administrationem, dioecesani Administratoris, vacante sede,
electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, ad amussim serventur quae
sacri canones praescribunt. Atque simul ae dioecesis erectio ad effectum deducta
fuerit, sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio
ecclesiasticum detinent officium ; ceteri quidem sacerdotes, clerici
seminariique tirones maneant incardinati vel incardinentur Ecclesiae in cuius
territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae respiciunt ad
noviter erectam dioecesim eiusque fideles et bona temporalia, a Curia Medellensi
ad Curiam Caldensem de more transmittantur, in condendo tabulario servanda.
Haec, quae praescripsimus, committimus perficienda Venerabili Fratri Angelo
Acerbi, quem diximus, vel, absente eodem, illi qui negotia curat Apostolicae
Sedis in Columbia, eisdem necessarias et opportunas tribuentes facultates
quemlibet alium delegandi virum, ad effectum de quo agitur, modo is sit in
ecclesiastica dignitate constitutus, onere imposito ad Congregationem pro
Episcopis sincerum actus peractae exsecutionis exemplar mittendi. Hanc
Constitutionem Nostram nunc et in posterum efficacem esse foreque volumus,
contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Raphaël Varca, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 13, pp. 1733-1734
© Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana
|