 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PACIENSIS IN CALIFORNIA INFERIORI MERIDIONALI*
PACIENSIS IN CALIFORNIA INFERIORI MERIDIONALI VICARIATUS
APOSTOLICUS AD GRADUM EVEHITUR DIOECESIS
Quandoquidem consilium fuit divinum ut Ecclesiae universae gubernacula
tractaremus, nihil sane aut agere aut curare omittimus quod tum Ecclesiis ipsis
tum etiam fidelibus utilitates pariat. Idcirco laetanter perspicientes Paciensem
in California Inferiori Meridionali Vicariatum Apostolicum, Missionariorum
Combonianorum Cordis Iesu propter commemorabilem operam pariterque Venerabilis
Fratris Gilberti Valbuena Sánchez, Episcopi titulo Vazaritani Diddensis, huius
Vicariatus Ordinarii loci, pastoralem ob sollertiam duodecim per annos,
feliciter magnum cepisse incrementum, peropportunum diiudicavimus hunc ipsum
Vicariatum ad dioecesis dignitatem attollere. Quapropter ipso plurima prece
postulante Episcopo, Conferentia Episcopali nationis Mexicanae consentiente,
Congregatione comprobante pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide
necnon Venerabili Fratre Hieronymo Prigione, Archiepiscopo titulo Lauricensi, in
Republica Mexicana Delegato Apostolico, ex sententiis Venerabilium Fratrum
Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationi pro Episcopis praepositorum,
Nostrae auctoritatis usi plenitudine, Paciensem in California Inferiori
Meridionali Vicariatum Apostolicum in dioecesis redigimus formam, servatis nempe
eodem nomine iisdemque finibus quibus usque adhuc terminatur. Novae dioecesis
episcopalis Sedes in urbe La Paz, Baja California Sur, erit, cathedram vero in
templo B. M. V. dicato quod fideles « Nuestra Señora de la Paz » vocant,
collocamus, factis iuribus debitis cathedralibus propriis. Erit exinde condita
dioecesis Metropolitanae Ecclesiae Hermosillensi suffraganea ad iuris normam.
Item Consultorum deligatur Collegium qui auxilio sint Episcopo ipsi. Mensam
episcopalem constituent curiae emolumenta, fidelium collationes omniaque bona ad
praesens ad eundem Vicariatum Apostolicum pertinentia. Ad seminarii dioecesani
directionem necnon ad sacrorum alumnorum institutionem quod attinet iuris
canonici serventur leges, prae oculis habitis praeceptis a Congregatione pro
Institutione Catholica statutis. Selecti autem seminarii alumni ac sacerdotes ad
studia perficienda Romam ad Pontificium Collegium Messicanum mittantur. Simul
autem ac novae dioecesis constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso clerus
eiusdem Vicariatus ad ipsam dioecesim ascriptus habeatur. Quoad constitutae
dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, Administratoris
dioecesani, sede vacante, electionem, fidelium iura ceteraque generis eiusdem,
quae ius canonicum praescribit adamussim serventur. Auctoritate pariter Nostra
dioecesis noviter constitutae Venerabilem Fratrem Gilbertum Valbuena Sánchez
confirmamus Episcopum et Pastorem eundemque ab Ecclesiae Vazaritanae Diddensis
titulo expedimus. Ad ea denique perficienda quae per has iussimus Litteras,
Venerabilem Fratrem Hieronymum Prigione legamus, factis nempe facultatibus
necessariis etiam subdelegandi quemvis virum in ecclesiastica dignitate
constitutum. Re autem acta, documenta conficiantur atque sinceris exemplis ad
Congregationem pro Episcopis cito mittantur. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Martii, anno Domini
millesimo nongentisimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.
|
AGNELLUS Card. Rossi
Cardinalium Collegii Decanus |
BERNARDINUS Card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 9, pp. 1092-1094
© Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana
|