 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
IACMELIENSIS*
NONNULLIS SEIUNCTIS TERRITORIIS AB ECCLESIA PORTUS PRINCIPIS,
NOVA CONSTITUITUR DIOECESIS IACMELIENSIS APPELLANDA
Expeditioris evangelizationis causa,
Venerabilis Frater Franciscus-Volfangus Ligondé, Archiepiscopus Portus
Principis, audita conferentia episcopali, a S. Sede petiit ut, latiore
territorio suae circumscriptionis diviso, nova iam dioecesis constitueretur, quo
fidelium necessitatibus aptiore ratione ac via provideretur. Quapropter, eidem
rei suffragante Venerabili Fratre Paulo Romeo, Archiepiscopo titulo Vulturiensi,
in Civitate Haitiana Apostolico Nuntio, Apostolica Nostra usi auctoritate, haec
quae sequuntur statuimus et decernimus. Ab archidioecesi Portus Principis
territorium separamus regionis seu « département » vulgari sermone Sud-Est
nuncupatum, quo novam condimus dioecesim, Iacmeliensem appellandam, cuius
scilicet finps iidem erunt atque civilis regionis seu «département ». Hi fines
ergo novae dioecesis erunt : ab ortu solis Reipublicae Dominicanae limites ; ab
occasu « département du Sud » archidioecesis Portus Principis ; a septentrione «
département du Ovest » eiusdem archidioecesis ; a meridie tandem mare
Antillarum. Novae Ecclesiae sedem in urbe vulgo Jacmel nuncupata collocamus,
templumque paroeciale ibidem situm, Ss. Philippo et Iacobo App. dicatum, ad
gradum dignitatemque evehimus Ecclesiae Cathedralis, additis privilegiis et
honoribus quibus huius generis Ecclesiae fruuntur. Noviter conditam dioecesim
metropolitanae Sedi Portus Principis suffraganeam facimus ad iuris normam. Item
quam primum Consultorum Collegium deligatur, qui Episcopo valido sint adiumento.
Mensam episcopalem constituent Curiae emolumenta, fidelium stipes, pars bonorum
quae novae Sedi e dispertitis archidioecesis Portus Principis bonis proveniunt,
ad normam canonis 122 C.I.C. Ad seminarii erectionem dioecesani quod attinet
necnon ad sacrorum alumnorum institutionem, serventur praescripta iuris
communis, spectatis praeceptis a Congregatione pro Institutione Catholica
traditis. Quidam ex seminarii tironibus pariterque sacerdotibus ad studia
complenda Romam mittantur in Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum. Quae
vero ad novae dioecesis regimen spectant, bonorum ecclesiasticorum curationem,
Administratoris dioecesani, sede vacante, electionem, fidelium iura et onera
ceteraque id genus, haec omnia iure canonico temperentur. Simul autem ac novae
dioecesis Iacmeliensis constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes
Ecclesiae censeantur annumerati in cuius territorio beneficium vel officium
ecclesiasticum legitime habeant ; reliqui vero sacerdotes, clerici atque
seminarsi tirones, ei in cuius territorio legitimum habeant domicilium.
Documenta autem omnia et acta quae ad conditam dioecesim respiciunt, ad eiusdem
Curiam episcopalem mittantur, ibique diligenter custodiantur in tabulario rerum
religiosarum. Ad ea denique perficienda quae per has iussimus Litteras,
Venerabilem Fratrem Paulum Romeo de quo supra diximus legamus, vel quem ipse
delegaverit, modo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Re vero acta,
documenta exarentur, quorum sincerum exemplum ad Congregationem pro Episcopis
cito mittatur. Contrariis minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die
quinto et vicesimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo
octogesimo ottavo, Pontificatus Nostri decimo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 6, pp. 694-695
© Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana
|