 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD
PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KINKALANA*
DETRACTIS NONNULLIS TERRIS AB ARCHIDIOECESI
BRAZZAPOLITANA, NOVA QUAEDAM DIOECESIS CONSTITUITUR, KINKALANA COGNOMINE
Ecclesia sancta, Evangelii Christi felix heres et fidelissima custos, semper
quidem per aetates sanctissimam religionem nostram praedicavit et praedicat,
propagavit et propagat, cumque populis ceu thesaurum omnium pretiosissimum et
communicavit et communicat : connectitur enim cum hac praedicatione, ex qua una
fides in Christum manat, uniuscuiusque creaturae, quae sub caelo est, aeterna
adipiscenda salus ac vita beata. Quare, cum Venerabiles Fratres Nostri S. R. E.
Cardinales, Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, iam in eam
sententiam inclinaverint, ut in Congo novam dioecesim e Brazzapolitana
archidioecesi conderemus, Nos, re bene considerata, haec, apostolica Nostra
auctoritate decernimus. Territoria Districtum civilium, quos dicunt, Boko,
Mindouli, Kindamba, Mayama, Kinkala, exclusa tamen et parte huius Districtus
quas ad orientem fluminis Manzomo sita est, ab archidioecesi Brazzapolitana
distrahimus atque in novam dioecesim redigimus, cuius erit nomen Kinkalanae.
Novae circumscriptionis sedes in urbe Kinkala ponatur, in templo nempe principe,
cui omnia iura talium sedium attribuimus. Ceterum eadem Ecclesia suffraganea
erit Brazzapolitanae Sedi ad normam iuris Canonici. Ad ea vero quae dioecesis
administrationem respiciunt, iura cleri atque populi, similia, ius Canonicum ad
amussim servetur. Haec autem, quae per has Litteras iussimus, Venerabilis Frater
Beniaminus Stella ad exitum deducet, vel quem ipse legaverit, factis nempe
necessariis facultatibus. Re vero acta, documenta exarari faciet atque sinceris
exemplis ad Congregationem de Propaganda Fide cito mittet. Contrariis nihil
obstantibus.
Datum Romae apud S. Petrum, die tertia mensis Octobris, anno Domini millesimo
nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI a publicis
Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS Card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Rodomontes Galligani, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 12, pp. 1434
© Copyright 1987-
Libreria Editrice Vaticana
|