 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BONDUKUENSIS*
DIVISA DIOECESI ABENGURUENSI, NOVA DIOECESIS CONDITUR IN
RE PUBLICA LITORIS EBURNEI «BONDUKUENSIS» APPELLANDA
Qui benignissimo Dei consilio in vertice sacerdotalis potestatis constituti
sumus, iam in hoc praesertim considerationem Nostram intendimus : qua nempe
ratione sanctissimam Christi religionem, cuius hic in terris Vicarii ceu Petrus
facti sumus, magis magisque proferamus : resonant enim usquequaque in animo
Nostro verba illa divini Redemptoris : « Euntes . . . praedicate » (Mc
16, 15), et : « Pasce agnos . . . pasce oves » (Io 21, 15-17). Cum ergo
Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales, Congregationi pro Gentium
Evangelizatione praepositi, iam proposuerint ut detractis nonnullis territoriis
a dioecesi Abenguruensi nova exinde dioecesis ibi loci conderetur ; Nos re bene
reputata, in sententiam Congregationis eundum esse censuimus, ac quae sequuntur
statuimus. Ab Ecclesia quam indicavimus has civiles divisiones, quae dicuntur,
detrahimus, ut vulgari lingua cognominantur : Bouna, Tehini, Nassian, Bondoukou,
Sandégué, et Tanda, exclusis tamen paroeciis quae propria illorum lingua
Assuéfry et Transua appellantur, in Divisione Tanda sitis iisque novam dioecesim
condimus Bondukuensem appellandam. Episcopus, cui dioecesis tradetur
administranda, sedem suae commorationis in urbe principe loci Bondoukou ponet,
ibique cathedram figet, in templo videlicet Sanctae Ottiliae, cui omnia iura
templorum cathedralium facimus. Cetera quae ad dioecesium conditionem pertinent
Iure Canonico temperentur. Haec autem omnia quae statuimus Venerabilis Frater
Antonius Mattiazzo ad exitum deducet, Archiepiscopus titulo Virunensis, et in
Litore Eburneo Apostolicus Nuntius, factis scilicet potestatibus ad rem
necessariis ; poterit etiam alium Virum legare modo in ecclesiastica dignitate
constitutum. Actis autem rebus, documenta exarentur, atque sinceris exemplis ad
Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittantur. Contrariis minime
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertia mensis Iulii, anno Domini millesimo
nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS Card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 12, pp. 1432-1433
© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana
|