 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KURUNEGALAENSIS*
IN TAPROBANE INSULA NOVA DIOECESIS KURUNEGALENSIS ERIGITUR
Sancta Christi Ecclesia, ceu signum levatum super nationes, quod
omnes populi in suam ipsorum salutem respiciant, cotidie sane fines profert,
suaeque spei gentes participes facit. Quod enim Christus mandavit Apostolis suis
: « Ite praedicate Evangelium . . . » (Marc 16, 15), ea semper fideliter
tenuit, fovit, inque rem, quantum nempe maxime potest, deducit, cum prorogatio
Evangelii ad ipsius eius naturam et essentiam pertineat. Quapropter, cum
Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales Congregationi pro Gentium
Evangelizatione prae positi, iam ab hac Petri Sede petierint, ut nova in Insula
Taprobane conderetur dioecesis, bene fieri visum est si in eorum sententiam
discederemus. Quare, negotio bene considerato, eorumque audita sententia quorum
interesset, haec statuimus atque agenda iubemus. Territorium vulgo « Kurunegala
District » a dioecesi Chilavensi distrahimus atque in dioecesis formam redigimus
Kurunegalaënsis cognominandae ; quam metropolitanae Sedi Columbensi in
Taprobane suffraganeam facimus ad normam iuris. Fines nempe novae
circumscriptionis iidem erunt ac Districti e quo coalescit. Cathedra episcopalis
dignitatis in templo S. Annae collocabitur, quae est in urbe Kurunegala, in qua
sane Episcopus residebit tamquam in propria Sede, factis scilicet cum tempio cum
urbi iustis honoribus. Cetera omnia ad iuris Canonici leges temperentur,
contrariis non obstantibus. Nimirum quae mandavimus Venerabilis Frater Ambrosius
De Paoli ad exitum adducet, Archiepiscopus titulo Larensis et in Sri Lanka
Apostolicus Pro-Nuntius, vel ille quem ipse legabit, modo in ecclesiastica
dignitate constitutum virum, factis videlicet facultatibus necessariis ad
negotium gerendum. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad
Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittantur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto decimo mensis Maii, anno
Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS Card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Rodomontes Galligani, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 8, pp. 1145-1146
© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana
|