 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CABANCALENSIS*
IN INSULIS PHILIPPINIS NOVA DIOECESIS CONDITUR
CABANCALENSIS APPELLANDA
Resonant usquequaque in animo Nostro, quibus divino consilio fidelium grex
commissus est universus, verba illa Salvatoris : « Euntes ergo in mundum
universum, praedicate Evangelium omni creaturae . . . » (Mc 16, 15). Docent enim
voces illae divinae oportere omnino Apostolos mundum hunc peragrare ad
praedicandum verbum salutis, sine quo neminem posse salvum fieri. Haec autem
ratio est, cur Nos cogitationes Nostras omnes eo intendamus, ut praedicatio
atque propagatio christianae veritatis velox per gentes « currat et clarificetur
» (II, Thess 3, 1). Quare, cum Venerabilis Frater Antonius Fortich, Episcopus
Bacolodensis, audita Conferentia episcopali Insularum Philippinarum, iam ab hac
Petri Sede petierit, ut e suo territorio nova dioecesis conderetur : esse enim
nimio incolarum numero habitatam ; Nos, Venerabili Fratre Brunone Torpigliani
sententiam rogato, Archiepiscopo titulo Mallianensi atque in iis Insulis
Apostolico Nuntio, item Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus,
Congregationi pro Episcopis praepositis, haec statuimus. A Bacolodensi dioecesi
has paroecias distrahimus : La Castellana, Moises Padilla, Isabela, Aguisan
(Himamaylan), Binalbagan, Himamaylan, Payo (Binalbagan), Su-ay Himamaylan,
Kabankalan, Candoni, Dankalan (Ilog), Ilog, Sipalay, Cauayan, Hinobaan ; quibus
territoriis novam dioecesim constituimus Cabancalensem appellandam, nempe iisdem
finibus terminandam, quibus paroeciae e quibus coalescit. Sedes dioecesis
Cabancalensis in urbe Kabankalan ponetur ; in eiusque tempio S. Francisco
Xaverio dicato Episcopus cathedram suam collocabit docendae religionis. Erectam
dioecesim suffraganeam facimus archidioecesis Iarensis, sic ut eius Episcopum
sacri Praesulis Iarensis, ad normam iuris Canonici. Statuimus item, ut Episcopus
collegium Consultorum quam primum eligat, in sui ipsius auxilium. Ad mensam
episcopalem quod attinet, provideatur Curiae emolumentis, fidelium
collationibus, atque bonis quae adhuc Bacolodensi propria erant, pro rata parte,
iuxta canonem 122 C. I. C. De Seminario res ita agatur, ut serventur praescripta
iuris communis, prae oculis habitis normis atque decretis Congregationis pro
Institutione Catholica. Ceterum, qui ex alumnis optimi fuerint, Romam mittantur
ut in Pontificio Collegio Philippino philosophiam atque sacram theologiam rette
discant; similiter et de sacerdotibus statuimus, qui sacra studia compiere
debeant. Ad regimen novae dioecesis, quod pertinet, electionem administratoris
dioecesani, similia, ad amussim canones Ecclesiae serventur. Edicimus etiam ut,
dioecesi condita, eo ipso sacerdotes Ecclesiae addicantur, in cuius territorio
officium ecclesiasticum habent ; ceteri vero clerici atque Seminarii tirones,
ei, in qua legitime degant. Documenta tandem et acta, quae quoque modo conditam
dioecesim Cabancalensem respiciant, ad eius Curiam mittantur, ibique religiose
serventur. Contrariis nihil obstantibus. Ad haec omnia perficienda Venerabilem
Brunonem Torpigliani deputamus, vel quem ipse delegerit, modo in ecclesiastica
dignitate constitutum virum. Re vero acta documenta exarabit, quorum fide dignum
exemplum ad Congregationem mittet pro Episcopis, idque cito.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Martii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 8, pp. 1042-1043
© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana
|