 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GURECSAMIENSIS*
DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS AB ECCLESIA MENEVENSI,
NOVA QUAEDAM DIOECESIS CONDITUR, «GURECSAMIENSIS» APPELLANDA; DIOECESI VERO
MENEVENSI NOVUM TERRITORIUM ACCEDIT
Esse regnum Dei simile grano sinapis, quod, cum minimum sit, tamen crescit in
arborem ramosque effundit in auras ; item fermento, quod farinae sata tria
permeat, donec massa illa candida fiat suavissimus panis, tum quidem Evangelii
pagina ostendit, tum etiam tota vita et progressus Ecclesiae confirmat : quae
profecto non modo per totum orbem terrarum diffusa est, sed per praedicationem,
sacramenta, gratiam, et renovat homines, et sanctificat. Cui rei documento est
etiam petitio, quam Venerabiles Fratres Ioannes Aloisius Ward, Archiepiscopus
Cardiffensis, et Iacobus Hanningan, Episcopus Menevensis, poposcerunt ut e suis
Ecclesiis nova quaedam dioecesis conderetur : quod sane fidei nostrae sanctae
propagationi, fideliumque bono prodesse posse ; ante nempe auditis sive
Conferentia episcopali Angliae et Cambriae, sive Venerabili Fratre Aloisio
Barbarito, in Magna Britannia apostolico Pro-Nuntio ; sive Venerabilibus
Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Negotiis Consistorialibus praepositis.
Quae cum ita sint, apostolica Nostra auctoritate haec statuimus. A dioecesi
Menevensi territoria detrahimus, quae populari nomine, ut lege civili
limitantur, cognominantur : the Counties of Gwynedd, Clwyd and the District of
Montgomery in the County of Powys ; quibus novam dioecesim constituimus,
Gurecsamiensem appellandam. Huius sedem in urbe vulgo Wrexham statuimus,
templumque ibi exstans atque beatae Mariae Virgini Perdolenti dicatum, ad
honorem cathedralis evehimus, quod fuit adhuc cathedrale templum dioecesis
Menevensis, cum iuribus debitis. Conditam Ecclesiam metropolitanae Sedi
Cardiffensi subicimus ad iuris normam. Mensam efficient Curiae emolumenta,
fidelium collationes, portio bonorum quae Sedi obvenient, ad conventionem ab
Ordinariis quorum interest, faciendam, nempe ratione habita piorum fundatorum
seu oblatorum voluntatis. Ad novae Sedis regimen, administrationem, Canonicorum
collegium, cetera huiusmodi, leges iuris Canonici serventur ad amussim.
Praeterea ab archidioecesi Cardiffensi territorium separamus « West Glamorgem »
atque dioecesi Menevensi adnectimus. Ceterum, huius sedem episcopalem ab urbe
Wrexham in urbem Swansea transferimus, templumque ibi exstans S. Iosephi ad
dignitatem cathedralis evehimus, cum iustis iuribus. Capitulum vero cathedrale
dioecesis Menevensis in templum S. Ioseph, cuius mentionem fecimus,
transferimus. De Seminario utroque struendo ac moderando, leges iuris communis
observentur, prae oculis habitis normis et regulis a Congregatione pro
Institutione catholica statutis. De clero autem statuimus ut, simul ac hae
Litterae Nostrae ad exitum adductae fuerint, eo ipso sacerdotes dioecesi illi
addicantur, in qua officium ecclesiasticum habeant ; ceteri vero clerici
dioecesi illi, in qua legitime degant. Poterunt autem Ordinarii duarum
dioecesium collatis consiliis cum sacerdotibus atque clericis quorum interest,
de re aliter disponere. Censemus etiam ut documenta et acta quae dioecesim
Gurecsamiensem respiciant, vel territoria Ecclesiae Menevensi adnexa aut clerum
populumque, ad illarum Curias cito mittantur, ibi religiose custodienda. Ceterum
haec quae iussimus Venerabilis Frater Aloisius Barbarito exsequetur, vel quem
ipse legaverit, modo virum in ecclesiastica dignitate constitutum ; cui etiam
potestates omnes facimus agendae rei. Qui vero rem confecerit, documenta
exarabit, atque sinceris exemplis ad Congregationem pro Episcopis mittet.
Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecima mensis Februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 5, pp. 510-511
© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana
|