 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MBINGENSIS*
DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS A DIOECESI SONGEANA, IN
TANZANIA, NOVA CONSTITUITUR DIOECESIS «MBINGENSIS» APPELLANDA
Id proprium semper fuit huius
apostolicae Sedis, ut Ecclesiarum fines atque condiciones populorum
necessitatibus, quoad fieri posset, aptaret. Saepenumero enim, nimis lati
circumscriptionum ecclesiasticarum limites, aut male cohaerentes regiones inter
se, aut magna populorum frequentia, magis incommodo sunt Praesulibus, quam
illorum industriam et studia proferendae religionis alunt adiuvant. Quam ob
rem, cum expostulatum sit a Nobis ut, separato territorio vulgo Mbinga a
dioecesi Songeana, inde nova conderetur dioecesis, Nos consilio ante petito a
Venerabilibhs Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Congregationi pro Gentium
Evangelizatione praepositis, re qua oporteret consideratione reputata, haec
apostolica potestate statuimus. A dioecesi Songeana, cuius mentionem fecimus,
territorium civilis districtus « Mbinga » separamus, quo novam dioecesim
condimus Mbingensem nomine, archidioecesi metropolitanae Dar-es-Salaamensi
suffraganeam, atque iurisdictioni Congregationis De Propaganda Fide obnoxiam.
Huius autem Sedem in urbe Mbinga ponimus, Cathedra episcopalis auctoritatis in
templo ibidem exstanti collocata, quod ad dignitatem cathedralis templi
evehimus. Indulgemus etiam ut loco Canonicorum Consultores dioecesani
deligantur, qui Episcopo assint consilio, opera. Cetera vero omnia iure Canonico
temperentur. Ceterum, quae per has Litteras iussimus, Venerabilis Frater Ioannes
Vincentius Moreni exsequenda curabit, Archiepiscopus titulo Turrensis in
Mauritania, idemque Pronuntius Apostolicus in Tanzania, vel quem ipse legaverit,
modo virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Qui vero rem confecerit,
documenta exarari faciet atque sinceris exemplis ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione cito mittet. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S.
Petrum, die altera et vicesima mensis Decembris, anno Domini millesimo
nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri nono.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS Card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 3, pp. 241-242
© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana
|