 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
EMBUENSIS*
DISTRACTO TERRITORIO A DIOECESI MERUENSI NOVA CONSTITUITUR
DIOECESIS EMBUENSIS APPELLANDA
Quoniam Nostrum postulat officium ut diligentissime semper Christifidelium
bonum quaeramus, nihil omittendum putamus, quod ad illud assequendum proficiat.
Qua re, cum Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales Congregationi pro
Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositi opportunum esse
existimaverint novam in Kenia condi dioecesim, Nos, iis auditis quos oportebat,
Apostolica Nostra potestate et auctoritate haec decernimus, quae sequuntur. A
dioecesi Meruensi territorium districtus civilis, vulgo « Embu » dicti,
distrahimus idemque dioecesim constituimus, Embuensem appellandam. Eam
Metropolitanae Ecclesiae Nairobiensi subicimus, sicut eius sacrum Praesulem
eiusdem Ecclesiae Metropolitae, et iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione obnoxiam facimus. Sedem episcopalem novae dioecesis in urbe Embu
collocamus, cuius ecclesiam ad dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus. In
nova ecclesiastica circumscriptione volumus, ob locorum huiusque temporis
adiuncta, pro canonicorum Capitulo consultores dioecesanos eligi, Episcopum
adiuturos. Reliqua omnia secundum leges Codicis Iuris Canonici temperentur. Hae
vero Litterae ad exitum adducantur a Venerabili Fratre Clemente Faccani,
Archiepiscopo titulo Serrensi in Proconsolari et in Kenia Apostolico
Pro-Nuntio, factis illi necessariis facultatibus etiam alium delegandi in
ecclesiastica dignitate constitutum virum. Re denique perfecta, documenta
exarentur, quorum sincera exemplaria ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione cito mittantur. Contrariis nihil obstantibus
Datum Romae, apud
S. Petrum, die nono mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo
sexto, Pontificatus Nostri octavo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS Card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Hyginus Quadraroli, Protonot. Apost. s. n.
*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 11, pp. 1075-1076
© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana
|