 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CHINHOYIENSIS*
PRAEFECTURA CHINHOIYENSIS AD DIOECESIS GRADUM ATTOLLITUR
Cum Praefectura Apostolica Chinhoyiensis, in finibus Zimbabuae, divina nempe
virtute atque industrio Missionariorum labore haud exigua fidei christianae
cepisset incrementa, bene fieri Nobis visum est, Petri successoribus, si eadem
circumscriptio in formam dioecesis redigeretur : simul enim per hoc meritam
laudem praeconibus Evangelii reddi putamus, simul animum addi omnibus ad novos
labores ineundos fructusque laetos metendos : solum enim praedicata christiana
religio parit aeternam salutem. Auditis ergo Venerabilibus Fratribus Nostris S.
R. E. Cardinalibus qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione praesunt, aequo
animo de apostolica Nostra potestate Praefecturam Chinhoyiensem ad dioecesis
gradum et dignitatem evehimus, cum iuribus talium Ecclesiarum propriis. Erit
autem nova circumscriptio Sedi metropolitanae Hararensi suffraganea, atque
iurisdictioni Congregationis de Propaganda Fide obnoxia. Episcopus Chinhoyiensis
sedem suam in urbe vulgo Chinhoyi collocabit ; cathedram vero suae
iurisdictionis in templo Corporis Christi, quod in eadem urbe surgit, factis
nempe iuribus cathedralium templorum, sic ut Iure Canonico statuitur. Cetera
omnia ad leges ecclesiasticas temperentur, ceterum Venerabilis Frater Patricius
Coveney, Archiepiscopus tit. Satrianensis, Pro-Nuntius Apostolicus in Zimbabua,
vel quem ipse legaverit, has Litteras Nostras in rem deducat, factis nempe
facultatibus quae rei expediendae necessariae sint ; atque re confecta documenta
exaret atque ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittat. Hae vero
Litterae in perpetuum valeant, effectusque habeant.
Datum Romae, apud Sanctum
Petrum, die duo de tricesima mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo
octogesimo quinto, Pontificatus Nostri octavo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS Card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Laurus Governatori, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 3, pp. 219-220
© Copyright 1985- Libreria Editrice Vaticana
|