 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANCTI MICHAËLIS DE SUCUMBIOS*
PRAEFECTURA APOSTOLICA SANCTI MICHAËLIS DE SUCUMBIOS AD GRADUM VICARIATUS
APOSTOLICI ATTOLLITUR, NOMINE HAUD MUTATO
Constat Praefecturam Apostolicam Sancti Michaëlis de Sucumbios, quae in
Aequatoriana Republica est sita, ex assiduis curis pastoralibus Fratrum
Discalceatorum B. Mariae V. de Monte Carmelo, quibus gerenda iam diu commissa
est, hisce praesertim recentioribus annis cum maiorem sibi utilitatem in
catholica religione servanda explicandaque habuisse tum aliquem numerum in
firmiore certa quadam stabilitate rerumque constitutione fruenda profecto
obtinuisse. Quapropter, quo efficacius in primisque nominatorum Religiosorum
opera hucusque in illam Populi Dei portionem impensa nunc publice magni
aestimetur iisdemque illic laborantibus meritae cedat laudi necnon novo sit
incitamento ad bene coepta persequenda aut ad acta perficienda, bonum
optabileque videtur, si commemorata ipsa Praefectura Apostolica iusto aliquo
honore decoretur. Cum igitur, re perpensa, id constet in votis esse quorum
interest, probatam Nobis sententiam Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium negotiis Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de
Propaganda Fide praepositorum ratam habentes, vi et potestate Nostra Apostolica
per has Litteras eandem Praefecturam Apostolieam Sancti Michaëlis de Sucumbios ad
dignum gradum Vicariatus Apostolici evehimus, et eodem nomine appellandi et
iisdem finibus continendi hucusque ipsius olim Praefecturae propriis. Ipsi autem
Vicariatui Apostolico nunc condito iura et privilegia tribuuntur cuiusque
Apostolici Vicariatus propria. Quod reliquum est, omnia, quae hic statuimus
legeque sanximus, etiam volumus firma esse nunc et in posterum, contrariis
minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die secundo mensis Iulii, anno Domini millesimo
nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
DERMOT J. RYAN, ARCHIEP. DUBLINEN.
S. Congr. pro
Gentium Evang. pro-Praefectus |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Hyginus Quadraroli, Protonot. Apost.
s. n.
*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 10, pp. 833-834
© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana
|