 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
AGANIENSIS*
IN INSULIS OCEANI PACIFICI NOVA CONDITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA NOMINE
AGANIENSIS
Compertum quidem habentes in Insulis Oceani Pacifici primam missionalem
dioecesim ex variis Micronesiae portionibus nomine Aganiensem per Litteras
Apostolicas « Centenario anno ter », die XIV mensis Octobris anno MCMLXV a Paulo
VI Decessore Nostro ve. me. datas, conditam esse, Nos ipsi, illuc mense
Februario anno MCMLXXXI peregrinati pastoralis visitationis causa, quot etiam
incrementis aucta iam esset satis didicimus. Considerata autem illius Ecclesiae
particularis certa maturitate, Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione seu
de Propaganda Fide, consilio audito tum venerabilis Fratris Pii Laghi,
Archiepiscopi titulo Maurianensis atque in Foederatis Americae Septemtrionalis
Civitatibus Delegati Apostolici, tum eorum, quorum interest, rationeque etiam
habita provinciarum ecclesiasticarum illic iam optimo sane iure in quibusdam
Melanesiae et Polynesiae regionibus constitutarum, merito censuit a provincia
ecclesiastica Sancti Francisci in California dioecesim Aganiensem seiungendam et
ad honorem Ecclesiae Metropolitanae provehendam esse, unoque tempore suasit ut
nova ibi provincia ecclesiastica crearetur eademque constans sive Aganiensi
Ecclesia, quae Metropolitana esset, sive ipsa Ecclesia
Carolinensium-Marshallensium, quae posthac ei suffraganea esset ac distracta a
provincia ecclesiastica nomine Suvana, cui eam die III mensis Maii anno MCMLXXIX
per Literas Nostras « Tametsi Ecclesiae Sanctae » Nos ipsi adiunximus. Eidem
simul, quam memoravimus, Sacrae Congregationi visum est peropportunum ut
venerabilis Frater Filibertus Camacho Flores, hactenus dioecesis Aganiensis
Episcopus, ad dignitatem Archiepiscopi Metropolitae eveheretur eiusdem
Aganiensis archidioecesis Metropolitanae. Quibus igitur reputatis, de sententia
Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, quam a
Venerabili eius Praefecto ad Nos relatam confirmamus, deque plenitudine
potestatis Nostrae Apostolicae hisce Litteris haec statuimus quae sequuntur
atque iubemus. Novam provinciam ecclesiasticam, secundum ea omnia ipsa quae
supra particulatim descripta sunt, condimus Aganiensem appellandam, quae
eidem, quam diximus, Sacrae Congregationi obnoxia quidem erit, et Aganiensem
hucusque dioecesim nunc archidioecesis Metropolitanae dignitate insignimus,
cuius primum pastorem eundem confirmamus venerabilem Fratrem Filibertum Camacho
Flores, quem et honore Archiepiscopi Metropolitae decoramus. Ipsi praeterea
statuimus ut novae provinciae ecclesiasticae praesules ad Conferentiam
Internationalem seu Coetum Episcoporum Oceani Pacifici iure pertineant, utque
nova archidioecesis Aganiensis non Nuntiaturae Apostolicae Foederatarum Americae
Septemtrionalis Civitatum sed Delegationis Apostolicae in Insulis Oceani
Pacifici iurisdictioni subsit, ad quam et dioecesis Carolinensium-Marshallensium
pertinere perget. Simul autem iubemus ac decernimus ut, vi ipsius Decreti « Viso
et mature », quod die XXVII mensis Novembris anno MCMLXXX a Supremo Signaturae
Apostolicae Tribunali est editum, causae nullitatis matrimonii ad archidioecesim
Aganiensem et ad suffraganeam eius dioecesim pertinentes in secundo
iurisdictionis gradu apud regionale pertractentur Tribunal Suvanum a Praesulibus
Conferentiae Episcopalis Oceani Pacifici, data apostolica licentia, institutum,
integro tamen semper iure, sicut lege canonica sancitur, provocandi ad Sacram
Romanam Rotam. Deinde novae archidioecesis ut stabilitati ac firmitati plane
prospiciatur, sacrorum alumni apte in Regionali Sancti Petri Chanel Seminario
Maiore instituantur, quod, moderante ipsa Sacra Congregatione de Propaganda
Fide, in archidioecesi Suvana exstat omnibusque Insularum Oceani Pacifici
Missionibus patet. Quae hic sunt statuta, omnia exequatur venerabilis Frater
Antonius Magnoni, Archiepiscopus titulo Bosetanus et in Insulis Oceani Pacifici
Delegatus Apostolicus, aut alius ecclesiasticus vir ad id ab eo designatus,
necessariis factis facultatibus. Re vero acta, certa veraque singulorum
documentorum exempla ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de
Propaganda fide transmittantur. Has denique Literas Apostolicas volumus nnnc et
in posterum tempus ratas esse, contrariis quibuslibet haud obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis Martii, anno Domini millesimo
nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Iosephus Cattani, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 7, pp. 629-631
© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana
|