 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
OSTIENSIS*
IN OSTIENSI DIOECESI CATHEDRALE COLLEGIUM RESTITUITUR
Si quis in naturam collegiorum Canonicorum, seu Capitulorum cathedralium
inspiciat, is sane deprehendet ob id fuisse potissimum condita talia collegia,
ut non solum Canonici sacris Praesulibus singularum dioecesium consilio et opera
assisterent, sed etiam ut cultum summo Deo caelitibusque publice reddendum
curarent : nempe per sacrorum celebrationem, per caeremoniarum splendorem,
perque religiosae institutionis promotionem : quae omnia, si recte agantur,
iusto honori immortali Deo cedere possunt. Qua re, cum Venerabilis Frater Noster
Hugo S. R. E. Cardinalis Poletti, Administrator Apostolicus dioecesis Ostiensis,
iam ab Nobis petierit ut restituta sacra aede S. Aureae etiam cathedrale
collegium restitueremus, Nos explorato quid de re Sacra Congregatio pro Clericis
sentiret, bene fieri censuimus, si tanti Viri expostulationem admitteremus :
semper enim sollemne Nobis quidquid in Dei honorem et gloriam initur. Quae cum
ita sint, re bene reputata, eorum omnium consensum supplentes qui in hoc negotio
aliquid iuris habeant vel se habere putent, apostolica potestate sequentia
decernimus. Cathedrale collegium Canonicorum Ostiense qui vario casu perierat,
in pristinum restituimus ; quod Archipresbytero constabit atque undecim
Canonicis. Accedent sex Mansionarii. His omnibus autem respondent duo de viginti
officia ecclesiastica congruis dotata bonis. Iura vero et privilegia quae
Canonicis debentur iuxta leges canonicas, haec omnia et Canonicis Ostiensibus
deferuntur. Statuimus praeterea ut Statuta capitularia conscribantur, quae
fideliter serventur. Ceterum, haec Nostrae voluntatis documenta Venerabilis
Frater Noster Hugo Cardinalis Poletti exsequenda curet, vel quem ipse legaverit,
atque sincerum exemplum actae restaurationis Sacrae Congregationi pro Clericis
transmittat. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis Februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
SILVIUS Card. ODDI
S. Congr. pro Clericis Praefectus |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Iosephus Cattani, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 6, pp. 547-548
© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana
|