 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GARISSAËNSIS*
PRAEFECTURA APOSTOLICA
GARISSAËNSIS, IN KENYA, AD GRADUM DIOECESIS TOLLITUR
Quandoquidem Praefectura apostolica Garissaënsis, in Kenyae finibus sita, Dei
gratia, in cuius nutu omnia sunt posita, et Missionariorum labore, sane operoso,
haud parva fidei ceperit incrementa, simul ut maiora accipiat, simul ut
Evangelii Praeconibus praeterquam quod iustus honor deferatur, animus etiam
addatur ad coepta audaciora pro Christi sancta religione ineunda, visum est
Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationi pro
Gentium Evangelizatione praepositis bene fieri, si Praefectura illa in dioecesis
formam redigeretur. In quorum profecto sententiam discedentes, re bene reputata,
haec auctoritate Nostra apostolica de negotio statuimus atque iubemus.
Apostolicam Praefecturam Garissaënsem ad gradum et dignitatem dioecesis
evehimus, eodem nomine iisdemque limitibus. Erit autem illa metropolitanae Sedi
Nairobiensi suffraganea, atque Sacrae Congregationi Fidei Propagandae obnoxia
etiam in posterum. Sedem episcopalem in urbe vulgo Garissa Episcopus collocabit,
cathedra magisterii sui in templo urbis principe posita, quod cathedrale erit,
cum iuribus et oneribus debitis. Ceterum, quae ad cleri, populi, ipsiusque
Episcopi iura et onera respiciant, item ad dioecesis administrationem, novi
Iuris Canonici legibus omnino temperentur. Ad has vero Litteras exsequendas quod
pertinet, id Venerabilis Frater oneri habebit Clemens Faccani, Archiepiscopus
Serrensis in Proconsulari, atque Pro-Nuntius in Benya ; qui profecto poterit et
alium, si visum fuerit, legare Virum, modo in ecclesiastica dignitate
constitutum. Re vero acta, documenta exarentur, ac sinceris exemplis ad Sacram
Congregationem Fidei Propagandae cito mittat recte subscripta atque sigillo
impressa. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertia mensis Februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 4, pp. 435-436
© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana
|