 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TORITENSIS*
DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS A METROPOLITANA ECCLESIA IUBAËNSI, NOVA
CONDITUR DIOECESIS TORITENSIS APPELLANDA
Quo aptius spirituali bono atque regimini Christifidelium intra fines
archidioecesis Iubaënsis in Sudania degentium provideretur, Venerabiles Fratres
Nostri S. R. E. Cardinales Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu
de Propaganda Fide negotiis praepositi, re mature perpensa auditisque eorum
quorum interest votis, censuerunt nuper, nonnullis detractis ab eadem Ecclesia
territoriis, novam condendam esse dioecesim. Nos igitur, qui omnia consilia et
curas eo conferimus ut Evangelium Domini ubique terrarum expeditius possit
propagari, talem sententiam ratam habentes, haec summa Apostolica Nostra
decernimus potestate. Ab archidioecesi Iubaënsi distrahimus territoria
districtuum civilium qui vulgo Torit et Kapoeta nuncupantur, ex iisque novam
condimus dioecesim Toritensem appellandam, quam metropolitanae Ecclesiae
Iubaënsi subicimus atque iurisdictioni Sacrae Congregationis pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide obnoxiam facimus. Praeterea episcopalem
sedem in urbe « Torit » poni, cathedram vero in eiusdem urbis templo collocari
iubemus, quod simul ad cathedralis gradum atque dignitatem attollimus. Haec quae
praescripsimus ad exitum perducet Venerabilis Frater Ioannes Moretti,
Archiepiscopus titulo Vartanensis atque in Sudania Pro-Nuntius Apostolicus, vel
ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem acta,
documenta exarentur sincerisque exemplis ad Sacram Congregationem pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide cito mittantur. Has denique Apostolicas
Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet
non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die secundo mensis Maii, anno Iubilaei
Recuperatae Salutis millesimo nongentesimo octogesimo tertio, Pontificatus
Nostri quinto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
AGNELLUS Card. ROSSI S. Congr. pro
Gentium Evang.
Praefectus |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 1, pp. 13-14
© Copyright 19 83- Libreria Editrice Vaticana
|