 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANGGAUENSIS*
SEKADAUENSI HUCUSQUE PRAEFECTURA APOSTOLICA «UNIONE
EXSTINCTIVA» DEHINC CONIUNCTA CUM SANGGAUENSI VICARIATU FORANEO I.E.
DECANATU AB ARCHIDIOECESI PONTIANAKENSI DISTRACTO NOVA IN INDONESIA
CONDITUR DIOECESIS NOMINE SANGGAUENSIS
Quam maxime foventes quidquid boni ad Christianum Nomen in terris
propagandum efficax videtur, hac ipsa die propositum Nobis consilium ad
evangelizationis opus pertinens confirmare non dubitamus. Cum enim Venerabiles
Fratres Nostri S. R. E. Cardinales negotiis Sacrae Congregationis pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositi, iis quorum interest auditis,
prudenter censuerint in civili Indonesiae provincia Kalimantan Occidentali
nuncupata novam dioecesim constituendam esse ex integra regione vulgo «
Kabupaten Sanggau », libenter Nos, eiusmodi sententiam ratam habentes, de
plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae hisce Litteris ea decernimus, quae
sequuntur, eademque iubemus. Sekadauensis exstinguatur Praefectura Apostolica ut
talis, quae per Constitutionem Apostolicam « Quandoquidem condere », die nono
mensis Aprilis a. D. MCMLXVIII datam, a Paulo VI Decessore Nostro v. m.
constituta erat ; simul atque praecipimus ut omnia et singula loca civilis
regionis vulgo Kabupaten Sanggau, in quibus hucusque Vicariatus Foraneus seu
Decanatus « Sanggau » constitit, ab archidioecesi Pontianakensi separentur.
Quibus omnibus una cum Sekadauensi olim Praefectura Apostolica simul sumptis
novam condimus Ecclesiam Sanggauensem appellandam, quae suffraganea erit
Metropolitanae Ecclesiae Pontianakensi, eiusque cathedram episcopalem in sacra
aede civitatis Sanggauensis principe statuimus, quam idcirco ad cathedralis
templi dignitatem evehimus, simul mandantes ut ibi pro Canonicorum coetu
Consultores dioecesani interea adhibeantur ad statutas normas electi. Denique
decernimus ut omnia, quae hic iubemus, ad effectum adducantur a Venerabili
Fratre Paulo Puente, Archiepiscopo titulo Macrensi in Mauretania atque
Apostolico in Indonesia Pro-Nuntio, aut a viro in ecclesiastica dignitate
constituto, quem ipse delegaverit, salvo onere curandi ut certa veraque
singulorum de exsecutione documentorum exempla ad Sacram Congregationem pro
Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide transmittantur. Has porro
Litteras Apostolicas nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis haud
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis Iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
AGNELLUS Card. ROSSI S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 9, pp. 975-976
© Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana
|