Qui Divino Consilio beatissimo Petro, Apostolorum praecipuo, in regimen
totius Ecclesiae successimus, eodem etiam amore atque sollicitudine, si fieri
potest, creditum gregem administramus. Qua re, ubi aliquid ubivis agendum
viderimus, quod in christiani populi commodum cedere possit, id vigili studio
aut gerimus, aut gerendum curamus. Cum ergo in Papua Nova Guinea iam catholica
fides haud minima ceperit incrementa atque etiam maiora captura provideatur,
labore nempe Missionariorum assiduo, bene fieri visum est, si ibi loci novam
Provinciam conderemus ; id enim et laudi simul Missionariorum et stimulo cedet.
Qua re, consilio petito a Venerabilibus Fratribus Nostris S.R.E. Cardinalibus,
qui Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione praesunt, haec statuimus,
iis ante auditis quorum interest. Per divisionem Provinciarum ecclesiasticarum
Madanganae et Portus Moresbiensis novam Provinciam condimus, haec est Montis
Hagensis, quae complectetur ipsam Sedem Montis Hagensis, hodie ad dignitatem
Ecclesiae metropolitanae evectae, atque suffraganeas Sedes Mendiensem,
Gorokanam, et Uabaganam, hac ipsa die constitutam per divisionem ipsius
dioecesis Montis Hagensis. Nimirum hae Sedes episcopales omnes pergent esse
Sacrae Congregationi Fidei Propagandae obnoxiae. Ceterum, Seminarium maius, quod
in loco Bomana, Spiritui Sancto dicatum, in finibus archidioecesis Portus
Moresbiensis, etiam clericis provinciae Montis Hagensis patebit. Huic vero
Venerabilem Fratrem Georgium Bernarding praeponimus, qui hucusque, tamquam
Archiepiscopum Metropolitam, cum iustis iuribus atque oneribus. Ad ea autem
perficienda quae per has Litteras iussimus Venerabilem Fratrem Franciscum De
Nittis, Archiepiscopum titulo Tunetensem atque in Papua Nova Guinea Pro-Nuntium
Apostolicum, legamus, vel quem ipse statuerit, modo Virum in ecclesiastica
dignitate constitutum. Re vero acta, documenta scribantur atque sinceris
exemplis ad Sacram Fidei Propagandae Congregationem cito mittantur. Contrariis
nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesiina mensis Martii, anno Domini
MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
AGNELLUS Card. ROSSI S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 7, pp. 762-763
© Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana