|
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ORLUANA*
NOVA DIOECESIS IN NIGERIA NOMINE ORLUANA LEGITIMO CONDITUR IURE
Nuperius quidem exoptantes Venerabiles Fratres Nostri Sacrae Congregationi
pro Gentium Evangelizationi praepositi ut convenientius prospiceretur Ecclesiae
operi atque apostolatui in Nigeriae natione Catholicorum iam communitatibus
insigniter florente suaderi Nobis censuerunt ut ex quibusdam ibi locis
praesertim ad dioecesim Overriensem pertinentibus nova excitaretur sui iuris
dioecesis. Nos autem probe cum noverimus idem consilium universis omnino placere
quorum intersit hasce per Litteras de potestatis Nostrae Apostolicae plenitudine
decernimus ea fierique iubemus quae sequuntur. Territorium inter limites civilis
administrationis vulgo « Local Government Authority » situm atque ex quattuor «
Local Government Councils » compositum vulgari nomine Orlu, Oru, Nkwerre Isu et
Ideato necnon territorium paroeciae Sancti Gregorii in Uli civiliter in statu
Anambra locatum sed ad dioecesim Overriensem pertinens — ab eadem dioecesi
Overriensi distrahenda in novamque dioecesim Orluanam appellatione contrahenda
curamus, quam simul Archidioecesi Metropolitanae Onitshaensi suffraganeam
legitime subnectimus. Episcopalem novae huius dicionis sedem in urbe Orlu
constituimus templumque ibi exstans Deo ipsi sub Sanctissimae Trinitatis titulo
dicatum declaramus Nos cathedralem aedem atque statuimus ut pro canonicis
destinentur consultores dioecesani ad iuris canonici normam. Quae demum hic
praescripsimus ea volumus ad certum adducantur effectum a Venerabili Fratre
Carolo Curis, Archiepiscopo titulo Medelitano Apostolicoque in Nigeria Pro
Nuntio, aut a presbytero per eum rite delegato, necessariis et opportunis
concessis facultatibus. Peracto denique hoc negotio exaratisque rerum gestarum
documentis, certa omnium exempla ad Sacram Congregationem pro Gentium
Evangelizatione transmittentur consueta ratione signata sigilloque munita. Has
Litteras Apostolicas tam nunc quam in posterum tempus ratas esse iubemus
contrariis quibuslibet rebus neutiquam obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undetricesimo mensis Novembris anno
Domini millesimo nongentesimo octogesimo Pontificatus Nostri tertio.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
AGNELLUS Card. ROSSI S. Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Godefridus Mariani, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIII (1981), n. 2, pp. 147-148
© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana
|