 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CAROLINENSES-MARSHALLENSES*
VICARIATUS APOSTOLICUS CAROLINENSIS ET «DE MARSHALL» AD DIGNITATEM DIOECESIS
TOLLITUR
Tametsi Ecclesiae sanctae Christi ea est propria natura, ut verbum Dei
omnibus gentibus praedicet, quas et Baptismi sacramento ad ipsius Filii Dei
iussum tingat (cfr. Marc. 16, 15), nemo tamen non videt aptam singularum
Ecclesiarum descriptionem atque dispositionem haud parum posse ad earum
prosperitatem conferre : simul enim illa viribus parcit, simul utilitates
multiplicat. Qua re, cum Vicariatus Apostolicus Carolinensis et de Marshall,
assiduo labore Sodalium Societatis Iesu haud parva ceperit incrementa, visum est
Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationi pro
Gentium Evangelizatione praepositis bene fieri, si idem Vicariatus ad dignitatem
dioecesis tolleretur : ceterum per hoc et meritam laudem dari iisdem Patribus
Societatis Iesu, et stimulos addi ad maiores pro Christi fide labores. Ad Nos
autem quod attinet, re bene reputata, haec decernimus. Vicariatum Apostolicum
Carolinensem et de Marshall ad gradum dioecesis evehimus,
Carolinensium-Marshallensium nomine (vulgari appellatione Carolines-Marshalls
cognominabitur), quae Sacrae Congregationi de Propaganda Fide etiam in posterum
obnoxia erit, Suvanae provinciae suffraganea. Placet praeterea novam dioecesim a
iurisdictione Delegationis Apostolicae Statuum Foederatorum Americae
Septemtrionalis ad iurisdictionem Delegationis Apostolicae in Insulis Oceani
Pacifici transferri ; item eius Episcopum a Conferentia episcopali Statuum
Foederatorum Americae Septemtrionalis ad Conferentiam internationalem dictam
Pacifici. De Episcopo eidem Sedi praeficiendo hoc statuimus, ut Venerabilis
Frater Martinus I. Neylon a Sede titulo Libertinensi ad cathedralem Ecclesiam
Carolinensium-Marshallensium transeat, tamquam residens Episcopus, cum iustis
iuribus, oneribus congruis, cathedra eius magisterii in templo Immaculati Cordis
B. V. M. collocata, quod est in loco Moen, in Insula Truk ; quo loco Episcopus
residebit. Cetera omnia Iure Canonico temperentur ad amussim. Has vero Litteras
Venerabilis Frater Angelus Acerbi, Archiepiscopus titulo Zellensis atque
Pro-Nuntius Apostolicus in Nova Zelandia ac Delegatus Apostolicus in Oceano
Pacifico, ad exitum deducet, vel quem ipse legaverit, factis ad id necessariis
facultatibus. Re vero confecta, idem documenta exarari faciat, quae sinceris
exemplis ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Contrariis
nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Maii, anno Domini millesimo
nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a Publicis Ecclesiae Negotiis |
AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr.
pro Gentium Evang. seu de Prop. Fide Praefectus |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXI (1979), n. 9, pp. 638-639
© Copyright 1979- Libreria Editrice Vaticana
|