 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SOPHIAE ET PHILIPPOPOLIS*
VICARIATUS APOSTOLICUS SOPHIAE ET PHILIPPOPOLIS AD DIOECESIS GRADUM EVEHITUR
Ex quo divina summi Dei providentia in beatissimi Petri cathedra collocati
sumus, Christifidelium omnium patres atque pastores, ex eo sane nullam hac
maiorem aut curam aut diligentiam adhibuimus, quam ut singulis Ecclesiis qua
aptiore posset ratione, etiam per externam rerum dispositionem provideremus :
semper enim forma ac temperatio Ecclesiarum accommodatior haud tenues consuevit
afferre utilitates. Quam ob rem, cum Vicariatus Apostolicus Sophiae et
Philippopolis, qui est in Bulgaria, anno millesimo septingentesimo quinquagesimo
octavo conditus pro fidelibus ritus Latini, divina operante gratia, sparsum
semen evangelicae veritatis strenue servaverit, visum est ad eius incrementum
bene posse ad gradum et dignitatem dioecesis tolli posse. Placet ergo, post rem
diu cum animo reputatam, Vicariatum Apostolicum Sophiae et Philippopolis in
ordinem dioecesium redigere, factis nempe iuribus atque oneribus, quae
circumscriptionibus ecclesiasticis huius generis iure fieri solent. Placet etiam
novam dioecesim huic Apostolicae Sedi esse recto subiectam. Contrariis minime
obstantibus.
Datum Romae apud S. Petrum, die tertio mensis Martii, anno Domini millesimo
nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a Publicis Ecclesiae Negotiis |
PETRUS P. Card. PHILIPPE
S. Congr. pro
Eccl. Orient.
Praefectus |
Iosephus Del Ton,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
s. n.
*A.A.S., vol. LXXI (1979), n. 9, pp. 637-638
© Copyright 1979- Libreria Editrice Vaticana
|