|
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MAGNUM MATRIMONII SACRAMENTUM
PER LA DEFINITIVA FORMA GIURIDICA DEL
PONTIFICIO ISTITUTO DI STUDI
SUL MATRIMONIO E SULLA FAMIGLIA
1. Magnum Matrimonii Sacramentum Ecclesia peculiari semper
pastorali sollicitudine prosecuta est, cum sit “sibi conscia matrimonium et
familiam unum e bonis pretiosissimis generis hominum esse”.
Etenim “salus personae et societatis humanae ac christianae arcte cum fausta
condicione communitatis coniugalis et familiaris conectitur”.
Cuius quidem peculiaris pastoralis sollicitudinis testimonium
est perampla tractatio, quam Concilium Vaticanum II eidem tribuit argumento.
Summi autem Pontifices necnon totius orbis Episcopi numquam
cessaverunt perfectissimam matrimonii ac familiae imaginem iterum iterumque
fidelibus proponere atque urgere, simul respondentes huius nostrae aetatis
quaestionibus, quemadmodum contigit cum Decessor Noster Paulus VI Litteras
Encyclicas “Humanae Vitae” promulgavit.
Inter multiplicia huius studiosae curae signa recentioribus
temporibus reddita, eminent profecto Episcoporum Synodus Romae a die XXVI
Septembris ad XXV Octobris anno MCMLXXX celebrata necnon Pontificii Consilii pro
Familia constitutio.
2. Inter praecipua munera missioni Ecclesiae concredita ad
Matrimonium et Familiam quod attinet, habendum sane est offěcium “omnibus
consilium Dei de matrimonio ac familia declarandi, cuius plenum vigorem et
promotionem humanam et christianam in tuto collocet”.
Haec est ratio cur Ecclesia, praesertim post Concilium Vaticanum
II, operam dederit tum theologicae investigationi de Matrimonio ac Familia
promovendae, tum excitandis institutis, quae sibi proponunt pastoralem eorum
formationem, qui peculiari modo in hac pastoralis eius operositatis provincia
versantur. Necesse tamen visum est iam quoddam conderetur primarium studiorum
Institutum ad theologicam pastoralemque de Matrimonio ac Familia investigationem
provehendam, in commodum universae Ecclesiae.
3. Omnibus igitur mature perpensis, statuimus ac decernimus ut
Pontificio Instituto studiorum Matrimonii ac Familiae, apud Pontificiam
Universitatem Lateranensem iam condito atque operanti, iuridica forma tribuatur,
eo fine ut veritas Matrimonii et Familiae magis magisque methodo scientifica
exploretur, atque laici, religiosi et sacerdotes scientificam formationem sive
philosophicamtheologicam sive in scientiis humanis hac in re recipere possint,
ita quidem ut eorum pastorale et ecclesiale ministerium in bonum Populi Dei
aptius atque efficacius absolvatur.
Integrum ideo huic Instituto est suo quidem iure academicos hos
qui sequuntur, gradus conferre:
– Doctoratum in S. Theologia cum specializatione in
theologicis scientiis de Matrimonio et Familia;
– Licentiam in Theologia de Matrimonio et Familia;
– Diploma in scientia de Matrimonio et Familia.
4. Hos autem praestitutos sibi fines Institutum consequetur:
A. cursum instituendo ad Doctoratum in S. Theologia cum
specializatione in scientiis theologicis de Matrimonio ac Familia pro iis qui
iam habent licentiam in S. Theologia;
B. cursum instituendo ad Licentiam in Theologia de Matrimonio et
Familia pro iis qui Bacchalaureatum in S. Theologia adepti sunt;
C. cursum instituendo ad Diploma in Theologia de Matrimonio et
Familia pro iis, qui in propria Natione iure fruuntur studiorum Universitatem
adeundi;
D. studiorum seminaria constituendo ad quae comprobatae
doctrinae viri invitantur ac gravioribus et instantioribus quaestionibus ad
Matrimonium et Familiam attinentibus, secundum sententiam Auctoritatum
Academicarum Instituti vel rogatum Dicasteriorum Curiae Romanae aut singularum
Episcoporum Conferentiarum.
5. Instituti ipsius Auctoritates Academicae sunt: Magnus
Cancellarius et Rector Pontificiae Universitatis Lateranensis, Praeses atque
Consilium Instituti. A Summo Pontifice nominatur Praeses qui ex officio ad
Senatum Academicum pertinet Pontificiae Universitatis Lateranensis.
6. Providebitur ut quaecumque hac statuuntur Apostolica
Constitutione ad effectum opportune deducantur propriis Statutis a legitima
Sanctae Sedis Auctoritate approbandis, audito Senatu Academico Pontificiae
Universitatis Lateranensis.
7. Institutum peculiari nexu cohaerebit cum Pontificio Consilio
pro Familia, secundum ea quae in Litteris Apostolicis motu proprio datis “Familia
a Deo Instituta” describuntur sub n. V, f.
8. Institutum committitur peculiari patrocinio Beatissimae
Mariae Virginis a Fatima.
9. Constitutio haec, quae, praeter consuetudinem, per diarium,
cui “L’Osservatore Romano” est index, promulgatur, vigere incipiet a die
XIV Octobris MCMLXXXII.
Volumus demum ut haec Constitutio Nostra firma, valida et
efficax et ab omnibus, ad quos res pertinet, religiose servetur, contrariis
quibusvis nil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VII mensis Octobris, in
memoria Beatae Mariae Virginis a Rosario, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri
quarto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1982
- Libreria Editrice Vaticana
|