IOANNES PAULUS PP. I
LITTERAE APOSTOLICAE
NUNTIATURA APOSTOLICA
IN INSULIS FISIENSIBUS CONSTITUITUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Cum probe noverimus adsiduum inter Apostolicam
Sedem et Nationes usum pacis properitatisque semina plurima inferre tum
societati civili tum ipsi Ecclesiae, omni propterea diligentia studemus, ut haec
Petri Sedes arctiora unitatis vincula cum Rebuspublicis conserat. Libenti igitur
animo sententiam accipiendam esse censuimus Sacrae Congregationis pro Gentium
Evangelizatione quae, ad aptius efficaciusque Sanctae Ecclesiae regimini in
Statu Insularum Fisiensium consulendum, proposuit ut ibidem Nuntiatura
Apostolica conderetur. Quae cum ita sint, Nos, certa scientia ac maturam
deliberatione, harum Litterarum Apostolicarum vi, in regione, quam diximus,
Nuntiaturam Apostolicam constituimus, eidemque omnia et singula deferimus iura,
privilegia, honores et praerogativas, quae solent huiusmodi Legationibus
conferri. Decernimus praeterea, ut conditae Nuntiaturae.Apostolicae sedes in
urbe principe Suvae ponatur. Quae vero per praesentes Litteras.Apostolicas
statuimus, firma sint omnino nunc et in posterum, vimque suam habeant contrariis
quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis
Septembris, anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri primo.
Ioannes
Card. Villot
Secretarius Status
© Copyright 1978 - Libreria
Editrice Vaticana
|