 |
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
RENATO RAPHAELI S.R.E. CARDINALI MARTINO
PONTIFICII CONSILII DE IUSTITIA ET PACE
PRAESIDI EMERITO
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CELEBRATIONEM CENTENARII
YANGONENSIS ECCLESIAE CATHEDRALIS
Venerabili Fratri Nostro
RENATO RAPHAELI S.R.E. Cardinali MARTINO
Pontificii Consilii de Iustitia et Pace Praesidi emerito
Yangonensis Metropolitana Ecclesia grato animo et sollemni modo centum celebrat
annos cathedralis sui templi, Sanctissimae Mariae dicati, quod tempore sancti
Pii X, illustris Praedecessoris Nostri, consecratum fuit. Die igitur VIII
proximi mensis Decembris, in sollemnitate videlicet Conceptionis Immaculatae
Beatae Mariae Virginis, fausta iubilaei data occasione, in illa cathedrali aede,
prima in tota Myanmar terrae exstructa, sollemnis agetur celebratio, signum
pastorum et fidelium gratitudinis erga Deum omnipotentem ob tanta Eius beneficia
quae per annos toti inibi ecclesiali communitati largiri est dignatus.
Quamobrem nuper Venerabilis Frater Carolus Maung Bo, S.D.B., Archiepiscopus
Metropolita Yangonensis, ad christianam fidem renovandam et confirmandam
incitans, totum gregem pastoralibus inceptis sub verbis "Instaurare omnia in
Christo" (Eph 1,10), sententia videlicet Pontificatus memorati sancti Pii X,
humanissime a Nobis quaesivit ut aliquem eminentem virum ad hanc celebrationem
mitteremus, qui Nostras vices ibi gereret Nostramque erga christianos ibi
adstantes dilectionem manifestaret.
Ad Te ergo, Venerabilis Frater Noster, qui Pontificio Consilio de Iustitia et
Pace olim praefuisti quique fidelium istius regionis funditus laetitias novisti
et difficultates, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris MISSUM
EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad sollemnem celebrationem centenarii
dedicationis dictae ecclesiae cathedralis, quae die VIII proximi mensis
Decembris Yangonensi in urbe agetur.
Praeclaro illo in templo sollemni praesidebis Eucharistiae atque omnes adstantes
sermone tuo ad diligentiorem usque Christi vitae imitationem cohortaberis:
oportet enim ut novis viribus novoque studio peculiarem dilectionem Christi
Ecclesiae et Evangelii demonstrent atque fidei virtute cotidie ardeant.
Rogamus Te etiam ut Nostram omnibus ibi congregatis salutationem afferas,
Archiepiscopo nominatim Metropolitae Yangonensi ceterisque sacris Pastoribus,
presbyteris, religiosis viris ac mulieribus, christifidelibus laicis. Exoptamus
denique ut verba Nostrae benevolentiae etiam ad civiles et religiosas
Buddhistarum auctoritates extendas et ad omnes qui Ecclesiae missionem,
libertatis religiosae notionem atque sincerum personae humanae bonum studiose
considerant. Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda
precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum
Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus
celebrationis participibus rite transmittes.
Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Novembris, anno MMXI, Pontificatus Nostri
septimo.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana |