|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
RENATO RAPHAELI S.R.E. CARDINALI MARTINO
PONTIFICII CONSILII DE IUSTITIA ET PACE EMERITO PRAESIDI
Venerabili Fratri Nostro
Renato Raphaeli S.R.E. Card. Martino
Pontificii Consilii de Iustitia et Pace emerito Praesidi
Millenaria iam appetit memoria ex quo tempore Abbatia Sanctissimae Trinitatis
Cavensis condita est. Ex illa aetate monasterium feliciter multumque crevit, ita
ut alia coenobia gigneret, quae sancti Benedicti diffunderent praecepta et
Salvatoris salutaria beneficia. Complures insuper inibi praestantes exstiterunt
viri tum sanctitate, tum doctrina, tum operositate, qui saeculorum decursu ipsum
monasterium collustrarunt et in populum spiritalia et corporalia subsidia
converterunt.
Admodum ideo aequum est et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur
et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non
tantae antiquitatis dumtaxat memoriam repetendi, verum homines ad ferventiorem
religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita permovendi, insignibus
instantibus huius Abbatiae christianae fidei exemplis.
Ipso igitur miserenti favente Domino, mense proximo Septembri sollemniter
mille annorum recoletur huius Abbatiae memoria, frequenti adstantium monachorum
fideliumque corona, cum ipsius primordia revocabuntur ac superiorum fastorum
documenta.
Quocirca, cum Reverendissimus Pater Iordanus Rota, Abbas Administrator
Apostolicus Abbatiae Sanctissimae Trinitatis Cavensis, rogavisset ut Purpuratum
Patrem mitteremus, huic postulationi obsecundandum iudicavimus, quo ritus ille
elatius et luculentius explicaretur. Ad te ideo, Venerabilis Frater Noster,
cogitationem convertimus, qui idoneus videreris ut eventui illi interesses
personamque inibi Nostram gereres. Itaque permagna moti affectione, te missum
extraordinarium nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem die IV
mensis Septembris millenariam Abbatiae Sanctissimae Trinitatis Cavensis agendam.
Universis igitur participibus ac familiae potissimum Benedictinorum
voluntatem Nostram benignam ostendes, ac pariter cohortationem ad pristinam
illam pietatem repetendam atque salubria praecepta tenenda. Omnibus Nostro
nomine auctoritateque Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit
animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum
documentum.
Ex Arce Gandulfi, die IV mensis Augusti, anno MMXI, Pontificatus Nostri
septimo.
BENEDICTUS PP XVI
© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana |