 |
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
RAINARDO S.R.E. CARDINALI MARX
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE MONACENSI ET FRISINGENSI
Venerabili Fratri Nostro
Rainardo S.R.E. Cardinali Marx
Archiepiscopo Metropolitae Monacensi et Frisingensi
Veniens Mater inclita, cum Sancti dono Spiritus, in gremio Christum baiulans,
salutem fert Ecclesiae. Beati ergo omnes qui per saeculorum decursum Salvatoris
Matrem requirunt, fidenter invocant devoteque colunt. Pulchre enim dicit ei
sanctus Bernardus sua in celeberrima oratione: "Memorare, o piissima Virgo
Maria, non esse auditum a saeculo, quemquam ad tua recurrentem praesidia, tua
implorantem auxilia, tua petentem suffragia, esse derelictum".
Quod Nos quoque saepius experti sumus; quapropter laeto animo percepimus hoc
anno in sanctuario Verlensi singulares perfici celebritates, CCCL expletis annis
a quo venusta effigies Beatissimae Virginis Mariae illuc est allata. Persuasum
enim habemus hoc fovere posse spiritale bonum christifidelium novamque
evangelizationem huius regionis. Cum ergo Venerabilis Frater Ioannes Iosephus
Becker, Archiepiscopus Metropolita Paderbornensis, certiores Nos fecerit de
sollemni illic liturgia celebranda in Visitatione Beatae Mariae Virginis,
inenute scilicet mense Iulio, Nos Patrem quendam Purpuratum libentes ad celebre
Verlense sanctuarium mittere statuimus qui personam Nostram gerat. Te quidem,
Venerabilis Frater Noster, qui Nobis dilectae Monacensi et Frisingensi Ecclesiae
digne praees atque de catholica fide proclamanda ac tuenda es sollicitus, ad
honorificam hanc missionem destinamus. Quapropter hisce Litteris Nostrum Missum
Extraordinarium te nominamus ad supra dicti iubilaei sollemne officium die II
proximi mensis Iulii peragendum.
Liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis Nostramque benignam
istic adstantibus significabis salutationem, praesertim eiusdem communitatis
Pastori Venerabili Fratri Ioanni Iosepho Becker ceterisque Fratribus in
Episcopatu nec non civilibus auctoritatibus. Populum deinde congregatum
prudenter hortaberis ut Beatam Virginem Mariam pientissime colant et una cum ea
Deum magnificent, "quia respexit humilitatem ancillae suae, ... qui potens est,
et sanctum nomen eius, et misericordia eius in progenies et progenies timentibus
eum" (Lc 1,48-50). Hoc autem nunc maximi videtur momenti, quoniam, tertio inito
christianae aetatis millennio, ad novam Europae evangelizationem est procedendum
simulque vetera huius continentis pretiosa, humana christianaque spiritalia bona
sunt detegenda.
Nos precibus tuam sustinebimus magni ponderis missionem, dum iam nunc enixe
te, Venerabilis Frater Noster, committimus amantissimae tutelae sanctae Dei
Genetricis ac semper purissimae Virginis Mariae. Apostolicam denique Nostram
Benedictionem prolixe tibi imprimis elargimur, cum omnibus ad quos nunc mitteris
communicandam.
Ex Aedibus Vaticanis, die XVII mensis Iunii, anno MMXI, Pontificatus
Nostri septimo.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana
|