|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
THARSICIO S.R.E.
CARDINALI BERTONE NOMINATO
LEGATO PONTIFICIO AD CONGRESSUM
SLOVENAE NATIONIS EUCHARISTICUM CELEBRANDUM
Venerabili Fratri Nostro THARSICIO S.R.E. Cardinali
BERTONE Secretario Status
Sacrosanctum Christi Corporis mysterium ubique terrarum cunctas apud
Ecclesias conspicuum usque obtinere locum pro certo habemus. Ex eucharistico
enim sacramento, salienti quasi e fonte spiritalis salubritas beneficiorumque
Domini copia affatim manant ac defluunt. Fideles autem ad caeleste convivium
accedentes, supernis praesidiis roborati, suam operam in cotidianis officiis
sustinendis fortius studiosiusque agere valent.
Probando nempe de consilio novimus Congressum Nationalem Sloveniae
Eucharisticum, Celeiensi ipsa in urbe XIII die mensis Iunii futurum. Praestanti
hoc pellecti eventu, fideles turmatim venturos arbitramur, Corporis et Sanguinis
Christi mysterium ut pientissime, quemadmodum decet, colant et venerentur, “de
sacra Eucharistia, Dei dono pro mundi vita” item meditantes.
Cupimus et Nos pietatis hae testificationes ut confirmentur et fides roboretur,
quo latius pleniusque Salvatoris hodierni homines fruantur salute et ipsi hoc
divino de Sacramento uberrimos capiant fructus. Sacrum namque hoc convivium
plurimum affert efficacitatis et ad maiora patranda usque animum addit.
Itaque ut celebratio haec clarius peragatur et aspectabilius, congrua
iustaque petente Sloveniae Episcoporum Conferentia, ad te, Venerabilis Frater
Noster, cogitationem Nostram admovimus, qui aptissimus praestabilisque visus es
ad ministerium hoc sustinendum et insigniter explendum. Fraternam ideo in te benevolentiam declarantes, temet Legatum Nostrum
constituimus et nominamus ad Congressum Slovenae Nationis Eucharisticum
celebrandum.
Verba tandem Nostra transmittenda curabis et cohortationem ad Eucharistiae
vehementiorem cultum ac simul omnibus participibus benevolentiam Nostram
significabis. Multum temporis abiit ex quo superior congressus eucharisticus est
celebratus. Complura interea in istis locis homines sunt passi. Nunc autem
caelesti dape refecti exoptamus ut fideles feliciorem aetatem spiritalemque
prosperitatem consequantur. Haec cuncta Benedictione Nostra Apostolica
confirmamus, quam auctoritate omnibus participibus largiaris copiose volumus,
superna nuntiaturam adiumenta ac robora.
Ex Aedibus Vaticanis die III mensis Maii, anno MMX, Pontificatus Nostri
sexto.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana |