|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
VALTHERO S.R.E. CARDINALEM KASPER,
PONTIFICII CONSILII AD UNITATEM CHRISTIANORUM FOVENDAM PRAESIDI,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
OCCASIONE APOSTOLI EXUVIARUM
TRANSLATIONIS
OCTAVAM CENTENARIAM COMMEMORATIONEM
APUD ECCLESIAM AMALPHITANAM-CAVENSEM
Venerabili Fratri Nostro
VALTHERO S.R.E. Cardinali
KASPER
Pontificii Consilii ad Unitatem Christianorum fovendam Praesidi
Si quidem meritum solet catholica Ecclesia cultum Sanctis cunctis
tribuere, eos potissimum venerari consuevit, qui veluti Ecclesiae columnae
habentur ipsiusque fundamentum. Inter hos quidem annumerandus est procul dubio
sanctus Andreas, primus a Domino vocatus, cuius sacrae reliquiae quondam a
Constantinopolitana urbe Amalfiam esse delatae perhibentur.
Nuper comperimus huius Apostoli exuviarum translationis octavam
centenariam commemorationem apud Ecclesiam Amalphitanam-Cavensem die VIII mensis
Maii congruenti cum sollemnitate celebratum iri. Ibidem enim, Amalfiae
nominatim, Illius Apostoli memoria totum historiae cursum affecit, venustam
celebratamque sacram aedem concitavit, peregrinatores undique gentium devocavit,
orthodoxos fratres propemodum ad se arcessivit.
Quapropter libentes volentesque postulatis subvenire volumus
Venerabilis Fratris Horatii Soricelli, illius Sedis Episcopi, qui, eventus ille
quo magnificentius ageretur, a Nobis petiit ut eminentem Praesulem primas partes
inibi acturum mitteremus. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem
convertimus, quem omnino parem iudicamus huic officio sustinendo. Itaque, magnam
aestimationem Nostram significantes, te Missum Extraordinarium ad illum
sacrum ritum agendum renuntiamus et constituimus.
Universis quidem huius commemorationis participibus cunctisque
adstantibus secundam benignamque Nostram voluntatem ostendes, partes Nostras
ages Nostraque auctoritate salutaria verba enuntiabis. Ipsius sancti Andreae
demum in cunctos inibi fideles devocamus patrocinium, ut pietas ipsa firmius
roboretur latiusque amplificetur, in universos Christi asseclas, sancti Andreae
auxilio, ut plena unitas attingatur. Benedictionem demum Apostolicam Nostro
nomine impertias volumus, quae sit superni subsidii firmamentum et animorum
renovationis incitamentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Aprilis, anno Domini MMVIII,
Pontificatus Nostri tertio.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana
|