 |
BENEDICTVS XVI
EPISTULA THARSICIO S. R.
E. CARDINALI BERTONE, SECRETARIO STATUS,
LEGATO PONTIFICIO PRO CELEBRATIONIBUS CONCLUSIVIS NONAGESIMA RECURRENTE
ANNIVERSARIA MEMORIA APPARITIONIS
BEATAE VIRGINIS FATIMA IN URBE
Venerabili Fratri Nostro
THARSICIO S.R.E. CARDINALI BERTONE
Secretario Status
Apparitionum Beatae Mariae Virginis Fatimensis dum hoc anno nonagesima
recolitur anniversaria memoria, variis in mundi regionibus celebrationes in
honorem Matris Dei explentur quibus clerus et Christifideles continuam Eius apud
Filium Dei efflagitant intercessionem. Sollemniter affinino Domini Mater in
dioecesi Leiriensi - Fatimensi colitur, in terra scilicet quam Ea peculiariter
dilexit ubique parvulis abhinc nonaginta annos conspiciendam Se dedit. Cum animi
Nostri gaudio petitionem accepimus quam Nobis Venerabilis Frater Georgius
Ferreira da Costa Ortiga, Archiepi- scopus Metropolita Bracarensis atque Praeses
Conferentiae Episcopalis Lusitaniae, nec non Venerabilis Frater Antonius
Augustus dos Santos Marto, Episcopus Leiriensis - Fatimensis, nomine cunctorum
fidelium in Lusitania, admoverunt humillime rogantes ut Nosmet Ipsi Nostrum
Secretarium Status veluti Legatum in Fatimam mitteremus ad claudendas
celebrationes religiosas huius anniversariae memoriae, quae diebus XII-XIII
proximi mensis Octobris festivo animo agentur.
Libenter his precibus annuentes, ad Te quidem, Venerabilis Frater Noster, qui
proximus es cotidianae Nostrae operae adiutor atque notus apparitionum Beatae
Mariae Virginis Fatimae propagator, Nostram admovemus cogitationem Nostrumque
animum. idcirco harum Litterarum vi Te designamus LEGATUM NOSTRUM, mandatis tibi
factis, ut memoratis diebus Fatimae sacris celebritatibus Nostro nomine praesis
atque Nostros pastorales sensus fidelibus ibi congregatis humaniter renunties.
De Maria loqueris quae "verbo divino consentiens, facta est Mater Iesu, ac
salvificam voluntatem Dei, pleno corde et nullo retardata peccato, complectens,
semetipsam ut Domini ancillam personae et operi Filii sui totaliter devovit"
(Lumen gentium, 56), atque omnes hortaberis ad spiritalem vitam renovandam adque
testimonium fidei, Maria tota sancta intercedente, rite praestandum.
Dum per Te consalutamus omnes Praesules et universum clerum ac Lusitaniae
populum, pro certo habemus illos omnes renovato animo cunctas vires suas in opus
novae evangelizationis esse impensuros. Nos omnes fideles qui in Lusitania sunt
vel qui ad sacrum illum locum peregrinantes advenient, precibus prosequimur
atque Deum omnipotentem obsecramus ut, materno praesidio Beatae Mariae Virginis
suffulti, praeceptum caritatis in vita cotidiana diligentius servare possint.
Munus tuum, Venerabilis Frater Noster, magni sane ponderis aestimantes,
peculiaris benevolentiae Nostrae pignus Apostolicam Benedictionem peramanter
impertimus Tibi universisque celebrationum participibus.
Ex Arce Gandulfi, die XVI mensis Septembris, anno MMVII, Pontificatus Nostri
tertio.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana
|