 |
BENEDICTVS XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
QUIBUS SUMMUS PONTIFEX
IN BEATORUM ALBUM RETTULIT
TREDECIM MARTYRES MESSICANOS:
Anacletum González Flores atque 8
Sodales,
Iosephum Trinidad Rangel,
Andream Solá Molist,
Leonardum Pérez,
Darium Acosta Zurita
Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Cardinalis Sandoval Íńiguez,
Archiepiscopi Guadalaiarensis, Iosephi Guadalupe Martín Rábago, Episcopi
Leonensis et Aloisii Gabrielis Cuara Méndez, Episcopi Verae Crucis, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Anacletus González Flores et octo
Socii, Iosephus Trinitas Rangel Montańo, Andreas Solá Molist, Leonardus Pérez
Larios et Darius Acosta Zurita Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque
festum die vicesima Novembris in locis et modis iure statutis quotannis
celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decima quinta mensis
Novembris, anno Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2005 - Libreria
Editrice Vaticana
|