|
LITTERAE APOSTOLICAE
TOTIUS ORBIS
MOTU PROPRIO DATAE
REFERENTES NOVAS ORDINATIONES
CIRCA BASILICAS SANCTI FRANCISCI
ATQUE SANCTAE
MARIAE ANGELORUM
IN URBE ASSISINATE
BENEDICTVS XVI
Totius orbis homines peculiarem in modum Sancti Francisci Basilicam in urbe
Assisio respiciunt, ubi servantur et custodiuntur mortales exuviae Seraphici
Sancti, necnon Basilicam Sanctae Mariae Angelorum, quae insignem parvam
Portiunculae ecclesiam concludit: prima Ordini Fratrum Minorum Conventualium
demandatur, altera Ordini Fratrum Minorum committitur.
Romani Pontifices, sua ex parte, singularia usque vincula et peculiarem
sollicitudinem de Templis istis Maioribus Franciscalibus propter eorum
praestantiam atque dignitatem demonstrarunt eaque suae iurisdictioni recte
obnoxia voluerunt. Saeculorum decursu Fratres Minores Conventuales et Fratres
Minores suam per sollicitam operam suasque testificationes Sancti Francisci
spiritum et charisma vivum servarunt, eius evangelicum pacis, fraternitatis
bonique nuntium ubique terrarum effundentes.
Quo opera efficacius communiterque evolvantur, quae Assisii in Basilicis
Sancti Francisci (una cum Sacro Coenobio) et Sanctae Mariae Angelorum (una cum
Coenobio) explicantur, et pastorale Dioecesis Assisiensis–Nucerinae-Tadinensis
ministerium agendum, unaque simul cum pastorali actione, quae per propriam
Conferentiam regionalem nationalemque Episcoporum absolvitur, Nobis est visum
commodum praesentem iuris disciplinam commutare, quam Decessor Noster Paulus VI,
recolendae memoriae, Motu proprio "Inclita toto", die VIII mensis Augusti
anno MCMLXIX de Basilica Sancti Francisci (una cum Sacro Coenobio) et per
Deliberationem ex Audientia diei XII mensis Maii anno MCMLXVI, Basilicam
Sanctae Mariae Angelorum (una cum Coenobio) respicientem, statuit, normas ad
hodiernas necessitates aptando.
Idcirco quae sequuntur decrevimus:
I. Basilicae Sancti Francisci coniunctoque Sacro Coenobio, atque etiam
Basilicae Sanctae Mariae Angelorum, veluti Legatum Nostrum, S.R.E. Cardinalem
destinamus, cuius, licet iurisdictione haud fruatur, per moralem auctoritatem
munus erit arta communionis vincula inter sacra loca memoriae Assisiensis
Pauperculi perpetuandi et Apostolicam hanc Sedem. Papalem ipse Benedictionem
impertire in celebrationibus poterit, quibus ipse in sollemnioribus ritibus
liturgicis praesidebit.
II. Episcopus Assisiensis-Nucerinus-Tadinensis iurisdictione posthac fruetur,
quae de ecclesiis religiosisque domibus iure statuitur, quod ad omnia pastoralia
opera spectat, quae Fratres Minores Conventuales Basilicae Sancti Francisci
itemque Fratres Minores Sanctae Mariae Angelorum praestant.
III. De omnibus inceptis, quae quandam pastoralem implicationem secum ferunt,
memoratorum Ordinum Fratres consensum poscere et obtinere debent Episcopi
Assisiensis-Nucerini-Tadinensis. Is autem iudicium audiet Praesidis Conferentiae
Episcoporum Umbriae, quod ad incepta Regionis Umbriae pertinet vel Praesidis
Officii Conferentiae Italiae Episcoporum, quod ad ampliora coepta attinet.
IV. De sacramentorum in memoratis Basilicis celebratione Codicis iuris
canonici vigent normae et eae quae exstant in Dioecesi
Assisiensi-Nucerina-Tadinensi.
Sancti Francisci demum filios cohortamur, quibus hae Basilicae committuntur,
ut normas servent has quae hoc motu proprio ostenduntur, in sincerae
communionis spiritu cum Episcopo Assisiensi-Nucerino-Tadinensi, et per eum, cum
Episcoporum Conferentia regionali nationalique.
Haec auctoritate Nostra decernimus et statuimus, contrariis rebus minime
quibuslibet obsistentibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die IX mensis Novembris, in dedicatione
Basilicae Lateranensis, anno Domini MMV, Pontificatus Nostri primo.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2005 - Libreria
Editrice Vaticana
|