 |
BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE
APOSTOLICAE
TITULUM SANCTI*
ECCLESIA SANCTAE MARIAE ANGELORUM IN
URBE
AD BASILICAM MINOREM EVEHITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Titulum sancti Cyriaci in Thermis, fidei
christianorum tempore Diocletiani imperatoris perinsigne monumentum, inde ab
anno 1091 Carthusianis commissum, proximam aedem in Thermis incolentibus, iamque
saeculo xvi dirutum, Decessor Noster Pius PP. IV in novum transtulit templum,
quod in honorem sanctae Mariae Angelorum, Michaele Angelo Buonarroti architecto,
aptatum est intra muros antiqui aedificii iam ad balneas constituti. Quod autem
nova sacra aedes in profano eo loco constituta sit, videtur sollertissimo studio
deberi cuiusdam Antonii Del Duca, pii sacerdotis e dioecesi Cephaludensi Romae
commorantis, qui simulacrum quoque beatae Mariae Virginis Angelorum inibi
publicae Romanorum venerationi -proposuit. Quod quidem simulacrum die 27 elapsi
mensis iunii, hoc anno, aureo diademate Ordo Canonicorum sacrosanctae Nostrae
Basilicae Vaticanae pro instituto suo sollemniter decoravit. Constat vero iam
inde a saeculo XVI Christifideles ad hoc beatissimae Virginis simulacrum
venerandum confluere consuevisse; at magis magisque sacra aedes, post quam
recentiore tempore inibi paroecia auctoritate apostolica fuit erecta, a
fidelibus Urbis celebratur, qui publice religionem suam et incensarli erga
Virginem pietatem testificantur. Cum autem dilectus filius Ioseph Giovanelli,
cubicularius honoris Noster, ecclesiae sanctae Mariae Angelorum hodiernus curio,
ut ipsius templi decus provehatur, supplicibus precibus, suffragio fultis
venerabilis fratris Nostri Basilii S. R. E. Cardinalis Pompilj, episcopi
Veliterni, in hac alma Urbe Nostra Vicarii in spiritualibus generalis, Nos
rogaverit, ut eidem sacrae aedi dignitatem, titulum et privilegia Basilicae
Minoris concedere dignemur, Nos votis hisce annuendum ultro libenterque
censemus. Quapropter, ut fidelibus Urbis stimulos ad beatam Virginem Angelorum
impensius colendam addamus et inlustre templum novae dignitatis ornamento
augeamus, conlatis consiliis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus Congregationi
Sacrorum Rituum praepositis, motu proprio ac de certa scientia et matura
deliberatione Nostris, deque apostolicae potestatis plenitudine, praesentium
tenore perpetuumque in modum, enunciatum templum, beatae Mariae Virgini
Angelorum dicatum in hac alma Urbe Nostra, dignitate ac titulo Basilicae Minoris
honestamus, cum omnibus honoribus, praerogativis, privilegiis, indultis, quae
ceteris Minoribus Almae huius Urbis Basilicis de iure competunt. Decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere,
suosque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent nunc
et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a
quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Non
obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die xx mensis iulii
MCMXX, .Pontificatus Nostri anno sexto. P. Card.GASPARRI
a Secretis Status
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 11, pp. 435-436
|