OBITUS, DEPOSITIO ET TUMULATIO IOANNIS
PAULI II SANCTAE MEMORIAE
In lumine Christi a mortuis Resurgentis, die II mensis Aprilis
anno Domini MMV, hora vicesima prima, triginta septem momentis elapsis, vesperi,
cum dies sabbati ad finem vergeret atque ingressi essemus diem Domini, Octavam
scilicet Paschalem necnon Dominicam Divinae Misericordiae, Ecclesiae dilectus
Pastor, Ioannes Paulus II de hoc mundo ad Patrem demigravit. Eius transitum tota
orans Ecclesia est comitata, Iuvenes potissimum.
Ioannes Paulus II ducentesimus sexagesimus quartus fuit
Pontifex. Eius memoria in totius Ecclesiae omniumque hominum cordibus manet.
Carolus Wojtyła, qui die XVI Octobris anno MCMLXXVIII Summus
Pontifex electus est, Wadowice, in urbe scilicet quae quinquaginta kiliometra
abest a Cracovia, die XVIII mensis Maii anno MCMXX natus est atque duobus post
diebus in paroeciali Templo a presbytero Francisco Zak baptizatus est.
Novem annos natus Primam Communionem recepit atque
duodevicesimum agens annum confirmatus est.
Quibus incumbebat, studiis intermissis, quia nationalis
socialismi obsidentes potestates studiorum universitatem clauserant, in
lapidicinis ab anno MCMXL ad annum MCMXLIV, et postea in fabrica chemica Solvay
opus fecit.
Ab anno MCMXLII, cum se ad sacerdotium vocari sentiret,
seminarium clandestinum adiit Cracoviense. Die I mensis Novembris anno MCMXLVI
per Cardinalis Adami Sapieha manuum impositionem sacerdotalem ordinationem
Cracoviae recepit. Romam posthac missus est, ubi primum licentiam, exinde
doctoratum in sacra theologia est consecutus, thesim scribens, cuius titulus
Doctrina de fide apud Sanctum Ioannem a Cruce.
Poloniam postea repetiit, ubi quaedam sustinuit officia
pastoralia et quasdam disciplinas sacras docuit. Die IV mensis Iulii anno
MCMLVIII a Pio XII Episcopus Auxiliaris Cracoviensis constitutus est atque eidem
Sedi a Paulo VI Archiepiscopus anno MCMLXIV est destinatus. Ut Archiepiscopus
Cracoviensis Concilio Oecumenico Vaticano II interfuit. Paulus VI die XXVI
mensis Iunii anno MCMLXVII in Patrum Cardinalium Collegium eum rettulit.
In Conclavi die XVI mensis Octobris anno MCMLXXVIII Summus
Pontifex a Patribus Cardinalibus electus est atque ipse sibi nomen imposuit
Ioannem Paulum II. Subsequenti die XXII, Dominico die, sollemniter suum Petrinum
ministerium incohavit.
Pontificatus Ioannis Pauli II unus ex longissimis in Ecclesiae
historia exstitit. Hoc temporis spatio multa sunt commutata variis in
provinciis. In his communistarum quarundam nationum regiminum dissolutiones
annumerantur, ad quam rem multum contulit ipse Summus Pontifex. Evangelii
nuntiandi causa innumera quoque itinera varias in nationes suscepit.
Ministerium Petrinum strenuo suo missionali animo gessit, omnes
impendens suas vires, cum sollicitudo omnium Ecclesiarum itemque in
cunctos homines caritas eum tenerent. Magis quam antea unquam Dei Populum ac
Nationum Potestates, in Celebrationibus, in generalibus peculiaribusque
Audientiis atque pastoralibus Visitationibus ipse convenit.
In iuvenes dilectio eum compulit ut Dies Mundiales Iuventutis
ediceret, innumeris undique gentium convocatis iuvenibus.
Dialogum cum Hebraeis multisque ceterarum religionum
sectatoribus promovit atque earum asseclas nonnumquam convocavit causa pro pace
precandi, Asisii potissimum.
Cardinalium Collegium valde auxit, cum eligerentur ab eo ducenti
triginta et unus cardinales (et unus in pectore). Quindecim Congressiones
Synodorum Episcoporum, scilicet septem generales ordinarias et octo speciales
convocavit. Complures Dioeceses ecclesiasticasque Circumscriptiones, praesertim
in Europa orientali, constituit. Codicem Iuris Canonici et Codicem Canonum
Ecclesiarum Orientalium reformavit Romanamque Curiam denuo composuit.
Sicut "sacerdos magnus" in Romana Dioecesi totoque terrarum orbe
sacrae liturgiae ministerium exercuit, erga Concilium Vaticanum II plena servata
fidelitate. Peculiarem in modum vitam spiritalitatemque liturgicam necnon
comtemplativam orationem, eucharisticam potissimum adorationem sanctique Rosarii
precationem promovit (cfr Ep. ap. Rosarium Virginis Mariae).
Summi Pontificis ductu Ecclesia tertio millennio se
appropinquavit ac Magnum Iubilaeum anni bismillesimi celebravit, secundum normas
ab ipso latas Litterarum apostolicarum Tertio millennio adveniente.
Exinde novum aevum eadem est ingressa consilia propositaque recipiens in
Litteris apostolicis Novo millennio ineunte significata, quibus futuri
temporis iter fidelibus ille demonstrabat.
Per Redemptionis Annum, Marialem Annum et Eucharistiae Annum
effecit ut Ecclesia spiritaliter renovaretur. Multum dedit operae
beatificationibus et canonizationibus, ut innumera sanctitatis exempla hodiernae
aetatis ostenderet, quae incitamento essent qui nunc sunt hominibus. Teresiam a
Iesu Infante Ecclesiae Doctorem declaravit.
Doctrinae magisterium luculenter Ioannes Paulus II exercuit.
Fidei depositi custos, prudenter animoseque ad catholicam doctrinam,
theologicam, moralem spiritalemque provehendam operam navavit et ad arcenda quae
verae Ecclesiae traditioni sunt adversa toto Pontificatus tempore sollicite
incubuit.
Inter praecipua documenta quattuordecim Litterae encyclicae,
quindecim Adhortationes apostolicae, undecim Constitutiones apostolicae,
quadraginta quinque Litterae apostolicae, praeter catecheses in generalibus
Audientiis ac adlocutiones ubique terrarum habitas, annumerantur. Suam per
docendi operam Ioannes Paulus II Dei Populum confirmavit eique theologicam
doctrinam (tribus potissimum praecipuis Litteris encyclicis, scilicet
Redemptor hominis, Dives in misericordia, Dominum et vivificantem),
anthropologicam socialemque (Litteris encyclicis Laborem exercens,
Sollicitudo rei socialis, Centesimus annus), moralem (Litteris encyclicis
Veritatis splendor, Evangelium vitae), oecumenicam ( Litteris encyclicis
Ut unum sint), missiologicam (Litteris encyclicis Redemptoris
missio), mariologicam (Litteris encyclicis Redemptoris Mater)
tradidit.
Catechismus Ecclesiae Catholicae, sub Revelationis lumine,
quam Concilium Vaticanum II insigniter collustravit, ab eo est promulgatus.
Quaedam etiam volumina uti privatus Doctor edidit.
Eius magisterium in Litteris encyclicis Ecclesia de
Eucharistia et Litteris apostolicis Mane nobiscum Domine,
Eucharistiae Anno, attigit fastigium.
Mirabiles pietatis, sanctitatis vitae universalisque
paternitatis cunctis hominibus testificationes reliquit Ioannes Paulus II.
…….
Celebrationum tumulationisque testes
CORPUS IOANNIS PAULI II P.M.
VIXIT ANNOS LXXXIV MENSES X DIES XV
ECCLESIAE UNIVERSAE PRAEFUIT
ANNOS XXVI MENSES V DIES XVII
Semper in Christo vivas, Pater Sancte!
|