 |

PARS QUARTA
ORATIO CHRISTIANA
SECTIO SECUNDA ORATIO DOMINICA: «PATER
NOSTER»
DOXOLOGIA FINALIS
2855 Doxologia finalis « Quia Tuum est regnum, et
potestas, et gloria » tres primas petitiones ad Patrem nostrum, per
inclusionem, resumit: glorificationem Eius Nominis, Adventum Eius Regni et
potentiam Eius voluntatis salvificae. Haec tamen iterata sumptio in ea fit sub
forma adorationis et actionis gratiarum, sicut in liturgia caelesti. 374
Princeps huius mundi sibi mendaciter hos tres titulos tribuerat regalitatis,
potentiae et gloriae; 375 Christus Dominus eos Patri Suo Patrique
nostro restituit, donec Ei Regnum tradat, cum mysterium salutis definitive
consummabitur et Deus erit omnia in omnibus. 376
2856 « Tum vero expleta oratione, dicis:
"Amen", per illud Amen, quod significat "fiat", 377
quaecumque in hac a Deo tradita oratione continentur, obsignans ». 378
Compendium
2857 In oratione « Pater noster » tres primae
petitiones habent, ut obiectum, gloriam Patris: sanctificationem Nominis,
Adventum Regni et adimpletionem voluntatis divinae. Reliquae quattuor Ei nostra
praesentant desideria: hae petitiones ad nostram referuntur vitam ad eam
nutriendam vel ad eam a peccato sanandam et ad nostram attinent colluctationem
pro victoria Boni super Malum.
2858 Petentes: « Sanctificetur Nomen Tuum
» ingredimur Dei consilium, sanctificationem Eius Nominis — revelati
Moysi, deinde in Iesu — a nobis et in nobis, sicut etiam in omni gente et in
unoquoque homine.
2859 Secunda petitione, Ecclesia reditum Christi et
finalem Regni Dei Adventum praecipue intendit. Etiam orat pro Regni Dei
incremento in nostrarum vitarum « hodie ».
2860 In tertia petitione, Patrem nostrum precamur ut
nostram voluntatem cum illa coniungat Filii Sui ad Suum salutis consilium in
vita mundi adimplendum.
2861 In quarta petitione, dicentes « Da nobis
», in communione cum fratribus nostris, nostram filialem exprimimus fiduciam
erga Patrem nostrum caelestem. « Panem nostrum » nutrimentum
indicat terrestre ad omnium subsistentiam necessarium atque etiam vitae
significat Panem: Verbum Dei et corpus Christi. Recipitur in « Hodie » Dei,
tamquam nutrimentum pernecessarium, (super-)substantiale Convivii Regni, quod
Eucharistia anticipat.
2862 Quinta petitio pro nostris offensis misericordiam
postulat Dei, quae nostrum cor nequit penetrare, nisi nostris inimicis indulgere
didicimus secundum Christi exemplum et cum Eius adiutorio.
2863 Cum dicimus « Ne nos inducas in
tentationem », Deum rogamus ne permittat nos viam aggredi quae ad
peccatum ducit. Haec petitio Spiritum implorat discretionis et roboris; gratiam
efflagitat vigilantiae et finalem perseverantiam.
2864 In ultima petitione, « Sed libera nos a
Malo », christianus Deum cum Ecclesia precatur, ut victoriam, iam a
Christo obtentam, de « principe huius mundi », de Satana, angelo
qui se personaliter Deo Eiusque salutis consilio opponit, manifestet.
2865 Per finale « Amen », « Fiat
» nostrum ad septem attinens petitiones exprimimus: « Ita sit...
».
(374) Cf Apc 1,6; 4,11; 5,13.
(375) Cf Lc 4,5-6.
(376) Cf 1 Cor 15,24-28.
(377) Cf Lc 1,38.
(378) Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses
mystagogicae, 5, 18: SC 126, 168 (PG 33, 1124).
|