 |

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA:
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO
CAPUT TERTIUM CREDO IN SPIRITUM SANCTUM
683 « Nemo potest dicere: "Dominus
Iesus", nisi in Spiritu Sancto » (1 Cor 12,3). « Misit Deus
Spiritum Filii Sui in corda nostra clamantem: "Abba, Pater!" » (Gal
4,6). Haec fidei cognitio nonnisi in Spiritu Sancto possibilis est. Ut quis
in communione sit cum Christo, necessarium est imprimis ut a Spiritu Sancto
tangatur. Ipse nos praecedit fidemque in nobis suscitat. Per nostrum Baptisma,
primum fidei sacramentum, vita, quae suum in Patre habet fontem et nobis
offertur in Filio, intime et personaliter a Spiritu Sancto communicatur in
Ecclesia:
Baptismus « nobis gratiam praebet novae nativitatis in Deo
Patre per Filium Suum in Spiritu Sancto. Quia illi qui Spiritum Dei portant,
conducuntur ad Verbum, id est, ad Filium; sed Filius illos Patri praesentat et
Pater illis incorruptibilitatem procurat. Sine Spiritu igitur possibile non
est Filium Dei videre, et sine Filio nemo potest ad Patrem appropinquare, quia
cognitio Patris est Filius et cognitio Filii Dei fit per Spiritum Sanctum ».1
684 Spiritus Sanctus, gratia Sua, primus est in fide
excitanda nostra et in vita nova quae solum Patrem cognoscere est et quem Ipse
misit, Iesum Christum.2 Ille tamen est ultimus in revelatione
Personarum Sanctissimae Trinitatis. Sanctus Gregorius Nazianzenus, « Theologus
», hanc progressionem per « condescendentiae » divinae explicat paedagogiam:
« Vetus Testamentum Patrem aperte praedicabat, Filium
obscurius. Novum autem nobis Filium perspicue ostendit, et Spiritus
divinitatem subobscure quodammodo indicavit. Nunc vero Spiritus Ipse nobiscum
versatur, seseque nobis apertius declarat. Neque enim tutum erat, Patris
divinitate nondum confessa, Filium aperte praedicari: nec Filii divinitate
nondum admissa, Spiritum Sanctum velut graviorem quamdam, si ita loqui fas
est, sarcinam nobis ingeri: [...] quin tacitis potius accessionibus et [...]
ascensionibus, atque "e claritate in claritatem" progressionibus et
incrementis, Trinitatis lumen splendoribus illuceret ».3
685 In Spiritum Sanctum credere est proinde profiteri
Spiritum Sanctum Unam ex Personis esse Sanctissimae Trinitatis, Patri et Filio
consubstantialem, quae « cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur
».4 Hac de causa, de divino Spiritus Sancti mysterio in « theologia
trinitaria » quaestio posita est. Hic igitur de Spiritu Sancto nonnisi in «
Oeconomia » agetur divina.
686 Spiritus Sanctus ab initio usque ad consummationem
consilii nostrae salutis cum Patre operatur et Filio. Sed tantum « ultimis
temporibus » ab Incarnatione redemptrice Filii inauguratis, revelatur et
donatur, agnoscitur et accipitur tamquam Persona. Tunc hoc consilium divinum,
impletum in Christo, novae creationis « Primogenito » et Capite, corpus in
humano genere per Spiritum effusum sumere poterit: Ecclesiam, sanctorum
communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam.
(1) 9 Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Demonstratio
praedicationis apostolicae, 7: SC 62, 41-42.
(2) Cf Io 17,3.
(3) Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio
31 (Theologica 5), 26: SC 250, 326 (PG 36, 161-164).
(4) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum:
DS 150.
|