 |

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA:
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO
CAPUT SECUNDUM CREDO IN IESUM
CHRISTUM, FILIUM DEI UNICUM
Bonus Nuntius: Deus Filium Suum misit
422 « At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium
Suum, factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos, qui sub Lege erant, redimeret,
ut adoptionem filiorum reciperemus » (Gal 4,4-5). En Evangelium Iesu
Christi Filii Dei:1 Deus populum Suum visitavit.2
Promissiones Abraham et semini eius factas implevit.3 Id ultra omnem
fecit exspectationem: misit Filium Suum dilectum.4
423 Credimus et profitemur Iesum ex Nazareth, Iudaeum
natum de filia Israel in Bethlehem, tempore regis Herodis Magni et imperatoris
Caesaris Augusti I, munere fabri lignarii fungentem, mortuum crucifixum
Hierosolymis, sub Pontio Pilato procuratore, imperatore Tiberio regnante,
aeternum esse Dei Filium hominem factum qui « a Deo exivit » (Io 13,3),
« qui descendit de caelo » (Io 3,13; 6,33), qui in carne venit,5
quia « Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Eius,
gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. [...] Et de
plenitudine Eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia » (Io 1,14.16).
424 Gratia moti Spiritus Sancti et a Patre tracti,
credimus et confitemur relate ad Iesum: « Tu es Christus, Filius Dei vivi » (Mt
16,16). Super huius fidei petram, quam Petrus confessus est, Christus Suam
fundavit Ecclesiam.6
« Evangelizare investigabiles divitias Christi » (Eph
3,8)
425 Fidei christianae transmissio est imprimis Iesu
Christi nuntius ut homines ad fidem in Illum adducantur. Ab initio, priores
discipuli desiderio arserunt Christum nuntiandi: « Non enim possumus nos, quae
vidimus et audivimus non loqui » (Act 4,20). Omnium temporum homines
invitant ut in gaudium eorum communionis cum Christo ingrediantur:
« Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod
perspeximus et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae — et vita
apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae
erat coram Patre et apparuit nobis — quod vidimus et audivimus, annuntiamus
et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est
cum Patre et cum Filio Eius Iesu Christo. Et haec scribimus nos, ut gaudium
nostrum sit plenum » (1 Io 1,1-4).
In catechesis corde: Christus
426 « Illico ergo affirmandum est in ipsa catecheseos
intima ratione hanc potissimum personam inveniri: Iesu Christi Nazareni,
"Unigeniti a Patre" [...]; qui passus ac pro nobis mortuus est; quique
iam, quandoquidem resurrexit, vivit semper nobiscum. [...] Catechesim tradere
[...] idem valet ac patefacere in Christi Persona universum Dei consilium
aeternum [...]; idem ac sensum gestuum et verborum Christi comprehendere studere
necnon signorum, quae Ipse perpetravit ».7 Catechesis scopus: « Ut
quis [...] ad communionem cum Eo [cum Iesu Christo] [...] perveniat; Ipse enim
solus conducere aliquem potest ad amorem Patris in Spiritu et ad Sanctissimae
Trinitatis vitam participandam ».8
427 « Affirmari ergo oportet in catechesi Christum,
Verbum incarnatum et Filium Dei, institutione tradi, cetera autem prout ad Eum
referantur; solum Christum docere, quemvis alium docentem ea dumtaxat ratione,
qua Eius sit nuntius seu interpres et qua Christus per huius os loquatur. [...]
Oportet ergo ad omnem catecheseos institutorem haec arcana verba Christi possint
transferri: "Mea doctrina non est mea, sed Eius qui misit me" (Io 7,16)
».9
428 Qui ad Christum evangelizandum vocatus est, debet
igitur imprimis « eminentiam scientiae Christi Iesu quaerere »; oportet eum «
omnia detrimentum facere », « ut Christum » lucrifaciat et inveniatur « in
Illo », « ad cognoscendum Illum et virtutem Resurrectionis Eius et communionem
passionum Illius, conformans » se « morti Eius, si quo modo » occurrat « ad
resurrectionem, quae est ex mortuis » (Phil 3,8-11).
429 Ex hac Christi cognitione amore affecta, desiderium
scaturit Illum annuntiandi, « evangelizandi », et alios adducendi ad «
assensum » fidei in Iesum Christum. Sed simul necessitas percipitur hanc fidem
semper melius cognoscendi. Ad hunc scopum, secundum ordinem Symboli fidei,
imprimis praecipui Iesu praesentabuntur tituli: Christus, Filius Dei, Dominus (articulus
2). Symbolum deinde confitetur praecipua vitae Christi mysteria: illa
Incarnationis Eius (articulus 3), illa Paschatis Eius (articuli 4 et 5),
denique illa Eius glorificationis (articuli 6 et 7).
(1) Cf Mc 1,1.
(2) Cf Lc 1,68.
(3) Cf Lc 1,55.
(4) Cf Mc 1,11.
(5) Cf 1 Io 4,2.
(6) Cf Mt 16,18; Sanctus Leo Magnus, Sermo
4, 3: CCL 88, 19-20 (PL 54, 151); Sermo 51, 1: CCL 88A, 296-297 (PL 54,
309); Sermo 62, 2: CCL 88A, 377-378 (PL 54, 350-351); Sermo 83, 3:
CCL 88A, 521-522 (PL 54, 432).
(7) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi
tradendae, 5: AAS 71 (1979) 1280-1281.
(8) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi
tradendae, 5: AAS 71 (1979) 1281.
(9) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi
tradendae, 6: AAS 71 (1979) 1281-1282.
|